GuermandiによるG.B. Gandino, Lo stile latinoの解答編を文字起こししたもの.羅作文の参考資料にどうぞ.OCRを手動で適宜修正しているので,誤りがあるかもしれません.[2023/11/25 追記:かなりたくさんの誤植を取り除きました.]

Index

De litteris Graecis

I. De natura et ingenio Graecorum.

1. Graecorum natio una ex omnibus antiquis gentibus dei providentia delecta est, quae homines institueret atque erudiret: eadem multis saeculis imperium obtinuit omnium maximum, quae umquam in terris fuerunt, quippe quod cognitione et scientia contineretur. Nam sicut Venus concha vecta cum Nereidum comitatu e mari prodiit, sic Graecia insulis circumdata inter Asiam iacet et Italiam, quibus non ita lato interiecto mari non tam disiungitur quam continetur. Hanc regionem caeli natura laetam et aquis praeter ceteras Europae partes circumfusam et concisam populus incoluit mentis acie, ingenii celeritate, vi animi praecellens, qui et animorum oblectationes cupidissime appeteret et verum quaereret, et quod erat ei perspectum facile efferret verbis, quibus quemadmodum arbores et stirpes solis calore augescunt, sic hominum cogitata aluntur ac sustinentur.

2. Hic populus admirabili quadam ac singulari partium animi conspiratione consensuque praeditus, qui ex corporis etiam pulchritudine eminebat, in ipso flore aetatis vitaeque iucunditate exempla invenit in omni genere praestantissima ac reliquis in posterum prodidit. Ab Homero ad Demosthenem formas pulchritudinis undique expletas et perfectas expressit, a Thalete ad Aristotelem rerum naturam penitus perspexit, Demosthenesque et Aristoteles Graecorum omnium postremi summi et admirabiles exstiterunt. Idem populus aetate provectus omnia artium ac doctrinarum inventa ceteris gentibus tradidit ac pervulgavit. Ecce autem rerum procreatrix libertas concidit, atque ad eas res propagandas aptissimum exortum est Alexandri Magni regnum. Quo in partes diviso humanitas in omnes terras distributa est. Nam Graeci, domo egressi, in Asia, in Syria, in Aegypto sedes collocaverunt et imperium obtinuerunt, doctrinam atque humanitatem longe lateque diffuderunt. Sed in Italia civitas magna et ampla, quae et armis et consilio plurimum poterat, spe animoque orbis terrarum imperium complecti coepit. Huic diu Graeci restiterunt, iamque a Pyrrhi temporibus, qui ad defendendam Graecarum civitatum libertatem in Italiam arcessitus fuerat, Graecorum ingenia cum Romanorum copiis, Archimedes cum Marcello contendere numquam destiterunt. Ad extremum Graeci Romanorum armis et virtute devicti iura ac libertatem amiserunt, quam iam neque defendere poterant, neque merebantur. Tum orbis terrarum imperium duobus obtigit populis: potentiam Romani in iure positam et armis, quibus respublica continetur, Graeci ingenii doctrinarumque omnium atque artium principatum obtinuerunt; illi orbis terrarum domini facti sunt, hi gentium magistri ac praeceptores omni tempore fuerunt.

II. De Homero.

1. Apud Photium scriptum in Bibliotheca est Phantasiam quandam, Nicarchi filiam, bellum Troicum et Ulixis errores ante Homerum perscripsisse; cuius opus cum in Memphitica aede repositum esse Homerus comperisset, in eam se urbem contulisse, librum a litterarum divinarum interprete impetratum habuisse in manibus multaque inde sumpsisse in poëmatis suis contexendis. Eadem Eustathius memorat in commentario ad Iliadem, ut haec hominum fama usque ad saeculum duodecimum post Christum natum non nihil valuisse videatur. Sed multo ante, quam Eustathius et Photius, Iosephus Flavius in nobili illo contra Apionem grammaticum libro addubitare coeperat, num Homeri aetate scribendi ars cognita esset ac pervulgata: quae si nulla fuisset, Ilias et Odyssea, si modo componi potuissent, multa per saecula voce hominum memoriae proditae essent et ob id ipsum corruptae ac depravatae. Et vero, Iosepho Flavio etiam tum vivo, Dion Chrysostomus sophistes docuerat bellum Troicum fabulam esse ab Homero confictam; qua in re improbitatem ac pertinaciam adhibuit tantam, ut omnibus appareat hoc ei fuisse in animo, ut quem diu homines rerum antiquarum auctorem locupletissimum admirati essent, mendacii coargueret atque ignominia notaret.

2. Hoc etiam accepimus, controversiam fuisse inter grammaticos Alexandrinos, utrum Iliadem et Odysseam unus poëta composuisset: quam rem Seneca in libro, qui est de brevitate vitae, non minus cavillatur quam illos qui quaerere solebant, quem numerum remigum Ulixes habuisset. Illud etiam quaesitum olim est, utrum unus homo, cui nomen esset Homero, de bello Troico et de Ulixis erroribus Iliadem atque Odysseam ipse confecisset, an argumenta modo vel etiam poëmatum locos a multis pertractatos et a rhapsodis in Graecia cantitatos collegisset et sic disposuisset, ut nunc habemus. Nec vero defuerunt, qui in veterum scriptis quaedam reperisse sibi viderentur, ex quibus suspicari liceret illos, utrum fuisset Homerus necne fuisset, dubitasse. Constat certe anno post Christum natum millesimo septingentesimo duodecimo doctos nonnullos e Gallia homines in hanc sententiam disputasse, ut Homerum poëtam Iliadis atque Odysseae auctorem numquam fuisse contenderent. Haec sententia, quam I. B. Vicus in disciplinae suae nervis quasi inhaerentem probavit et postea Wolfius quoque secutus est, omni tempore apud eruditos aliquid habuit auctoritatis.

3. Negant Homerum umquam fuisse: negant illum Homerica poëmata composuisse: incerta afferunt esse tempora, siquidem Homerum alii belli Troici aequalem fuisse putent, alii nongentis annis inferiorem contendant; ex quo effici volunt Iliadem non uno tenore neque una aetate, sed multis saeculis carptim esse compositam. Addunt de patria etiam dubitatum, quia multae Graecorum vel Europae vel Asiae civitates paribus argumentorum momentis Homerum civem esse suum gloriatae essent: ex quo statuerunt Iliadem conflatam esse ex minoribus poëmatis separatim compositis in eis civitatibus, quae ad bellum Troicum profectae essent. Sed haec plena sunt futilitatis summaeque levitatis: neque ex his de aetate ac de patria controversiis aliud effici cogique licet, nisi adhuc nihil certi de his rebus potuisse comperiri. Quod si istiusmodi recte conclusa argumenta essent, si forte omnia Iliadis exemplaria evanescerent, hoc etiam posset probabiliter confici, poëma eius nominis numquam fuisse. Nunc vero inter omnes constat Homerum, natione Ionium, centum quinquaginta fere annis post bellum Troicum fuisse; atque in tanta temporum longinquitate, cum praesertim prisci homines aut incuria aut rei ipsius difficultate harum rerum memoriam nobis nullam reliquerint, iniquum est a litteratis hominibus et ab existimatoribus plura ac certiora desiderare.

4. Praeterea ex nonnullis vel verborum vel rerum vel temporum discrepantiis collegerunt Homerica poëmata ex pluribus partibus coagmentata esse, quarum aliae aliis locis ac temporibus conditae essent. Verum haec quoque cum latius et liberius concluduntur, tum non eiusmodi sunt, ut eorum sententia confirmari possit, qui Homerum negant umquam fuisse. Concedo equidem in Iliade et in Odyssea verba quaedam vel singula vel coniuncta, quaedam etiam reperiri facta et eventa aut illis temporibus aliena, quibus fuerit Homerus, aut ita inter se repugnantia, nemini ut persuaderi possit unum hominem in unum idemque opus ea congessisse. Illud non assentior hominem istum unum eorum poëmatum auctorem numquam fuisse. Rectius potius concluditur, Homerica poëmata tot hominum ore propagata, tot librariorum manibus descripta vel imperitorum vel impudentium, cum dissimilitudo temporum et locorum dissimilem haberet litterarum. appellationem, dissimiles hominum opiniones atque utilitates, aliquot locis potuisse corrumpi, ut etiam magnopere mirandum sit ea non multo magis corrupta ad hanc aetatem pervenisse.

5. Nondum inventae erant litterae iis temporibus, quibus vulgo Homerus fuisse putatur, nec verisimile videtur, ut tam longa poëmata solo memoriae praesidio contexta sint. Hoc potissimum argumento, cui magnum attulit pondus singularis Wolfii doctrina, unum fuisse Homerum negant. At nullis nec argumentis nec rationibus certis haec oratio confirmatur. Atque adeo contra esse videtur; iam enim multo ante Homeri tempora Cadmum e Phoënica litterarum notas intulisse accepimus, neque verisimile est solum litteras grandes, ut nonnulli arbitrantur, ab eo importatas esse. Neque porro affirmari licet sine praesidio litterarum unum solum hominem longa poëmata componere omnino non potuisse, qui ea carptim cantorum et rhapsodorum memoriae commendare potuerit, qui hanc ipsam artem profitebantur, eorumque tamquam librariorum uti opera tum cum poëmata conficeret. Nam veteres illi memoriae usum tam necessarium omni tempore putaverunt, ut artem eius effecerint. Cum vero existimare debeamus, si Wolfium sequimur, singulas partes ex memoria compositas esse, dici non potest quin item res tota simili ratione componi potuerit, pluribus adhibitis operis sociis atque administris.

6. Veterem denique afferant opinionem Homeri poëmata Pisistrati temporibus esse disposita. In quo falluntur, cum verbum vel disponendi vel componendi latius interpretantur. Etenim Pisistrati temporibus neque composita idest inventa sunt Homerica poëmata, neque tum primum ea carmina disposita ex quibus nonnulli suspicantur illa esse conflata, sed in unum redactae sunt singulae poëmatis partes, quae antea inter se nexae et iugatae. ab Homeristis et a rhapsodis vel ad usus suos vel alia causa distractae erant, partim etiam de memoria hominum paene exciderant. His fere argumentis nonnulli homines, ceteroqui praeclara doctrina et magnis ingeniis praediti, probare conati sunt Homerum numquam fuisse. Verum etsi nemo tantum sibi sumere potest, ut res tam a memoria nostra remotas plane perfecteque explicet, ex iis tamen, quae contra disputata sunt, facile intellegitur illis rationibus, quas memoravimus, tamquam certae et stabilis disciplinae fundamentis uti non licere. Ei sententiae cum sensus hominum communis adversatur, tum constans repugnat poëtarum iudicium, qui ab eruditis omni tempore dissenserunt, atque Homerum fuisse opinati sunt. Quamobrem quod sentio dicere non dubito, poëmata Homerica, etiamsi materia rerum et copia patriis carminibus informata contineretur, ab uno tamen homine composita esse.

III. De Hesiodo.

1. Hesiodus quodam tempore studiose lectus ac pervolutatus haud scio an nunc a nullo nostrorum hominum legatur. Et tamen aut nemo aut, si quisquam, ille profecto dignus est, qui legatur: tam simplex est et gravis et suavis, ut nos permulceat atque alliciat uncisque, ut M. Aurelii verbis utar, unguibus attineat Attica illa orationis subtilitate, qua, ut est antiquissimus, praeter ceteros excellit. Illud quidem mihi contigit, ut Hesiodum post Homerum legerem, cum huius divinitate rerum et verborum completus essem; usque eo mihi Hesiodus simplicior, candidior, verior visus est, ut, nisi me omnia fallunt, Homero quidem certe aetate anteierit. Lipsium quidem video orationem Hesiodeam antiquiorem iudicasse; ut risum vix teneam, cum Salmasius et Kusterus rem longe aliter se habere existimant, et, si ex orationis genere iudicandum sit, Homerum antiquiorem esse contendunt; quod equidem facile patior. At si verum est, quod multi grammatici propter testimoniorum multitudinem et vetustatem vis dubitant, ut Hesiodus canendi contentione cum Homero decertaverit et superior discesserit, adulescentein, opinor, senex superavit, non, ut quibusdam videtur, senem adulescens. Quae sententia cum marmorum Oxoniensium, Herodoti, Platonis, Ephori, aliorum plurimorum testimoniis confirmetur, non ita existimo solus, habeoque ad hanc sententiam auctores bonos, etiam meliores, quam quibus ceteri utuntur. Quae si vera sententia est (ne sit sane; nemo fere certe est hodie, quin poëtam alterum natum esse arbitretur et floruisse paulo ante alterum mortuum), quo tandem studio Hesiodum legendum esse censebimus, quo inter poëtas profanos, uno excepto, nemo est antiquior? Illud profecto nemo ignorat poëticam et reliquas artes, quibus animi libera quaedam oblectatio quaeritur, cursum habere contrarium atque ceteras disciplinas quae in veri inquisitione versantur, ita ut hae in dies altius ascendant, illae contra, primo ortu amplae et grandes, diuturnitate minuantur atque extenuentur. Hesiodi porro quanta sit magnitudo ex Homeri exemplo intellegi potest, cuius prius quam similis gigneretur, necesse fuit omne litterarum lumen exstingui: quae postquam revixerunt, tum denique alter divinus homo exortus est Aligherius, quemadmodum viginti saeculis ante, in ipsis artium incunabulis, ille quasi quidam deus exstiterat.

2. Sed si a me quaeritis, quod Hesiodi opus praeter cetera studiose legendum ac pervolutandum putem, ego vero fidenter aio Opera et Dies. Quod poëma in Seleuci Nicatoris mortui pulvino positum inventum esse tradunt; Boeotii vero, qui proximi Heliconem et Ascram incolebant, Pausaniae dixerunt unum illud Hesiodi opus esse, scriptumque in plumbeis laminis vetustissimis ostenderunt. Quanta in eo veritas, venustas, suavitas! Quid porro in litteris divinum est, si illa non est de accipitre et luscinia fabella aut hiemis descriptio? Praecepta illa officii simpliciter sine ulla exornatione Persae tradita in priore parte, illas rerum naturalium et vitae rusticae imagunculas in altera, quis est qui non cum quadam animi commotione legat? Beatissima profecto tempora, cum poëta in rerum natura, quae recens, virgo incorrupta quodammodo erat, suis omnia perspiciens oculis, nihil de rerum novitate laborans propterea quod nova omnia essent, artem et praecepta, quasi aliud agens, inveniens, quadam non ingrata neglegentia, cuius nunc vix summo ingenio summaque doctrina potest quisquam adumbratam imaginem consectari, divina et sempiterna canebat. Nimirum est in Hesiodi carmine, magis quam in quolibet alio, naturalis ille nitor, qui postea omnino exaruit, ut opus tam pulchrum tamque elegans numquam legisse indignum esse videatur. Sed vereor, ne cum illud laudem, neque tamen proinde ut meretur, rem minime dubiam argumentando dubiam faciam, atque id sententiae et opinioni meae videar attribuere, de quo omnes omnium gentium homines uno ore consentiunt. Quocirca vos hortor, adulescentes, ut legatis ipsi; profecto neque dulcius mel neque lac candidius neque aurum, quamvis purum, politum, nitidum, illa poësi, illa oratione, illa subtilitate purius esse intellegetis. Quod si hanc subtilitatem, quam Homericae anteponendam esse dixi, rudem atque incultam appellare vultis, nihil repugno: modo rude illud atque incultum numquam satis digne laudari posse concedatis.

IV. De tragoediae initiis apud Graecos.

1. Graeci illi veteres, cum caelo temperato ac sereno uterentur terrasque incolerent quae fruges reliquosque fructus optimos ferrent, atque omnes fere agriculturae dediti essent, sensu quodam pietatis in deum affici debuerunt, demetendorum praesertim percipiendorumque fructuum tempore, quibus eorum labores magna cum voluptate compensabantur. Cum vero solem, a quo terra laetificaretur, uva mitesceret, Bacchum esse putarent, propterea benefico huic deo sacra instituerunt, ex variis eius nominibus Dionysia, Liberalia, Lenaea appellata, quorum numerus et pompa maiora in dies esse coeperunt. Tum Bacchi sacris laeta carmina mixta sunt et ludi et incompositi corporum motus; tum homines rusticis laboribus et curis liberati ac suo quisque genio indulgentes immoderatae se laetitiae dare atque inter se compellando, vitia exprobrando, petulanter imitando risum movere soliti sunt. Iocus enim, quemadmodum scribit Lucianus in Piscatore, pars esse sacrorum, ac deus ipse risus amans ea re gaudere et laetari videbatur.

2. Ex illis Bacchicis carminibus plerumque αὐτοσχεδιαστικοίς sive ex tempore fictis, ex illis motibus gestibusque scurrilibus, ex illa effrenata dicacitate artis scaenicae initia profecta sunt. Nam principio tragoedia, comoedia, satyrica fabula uno eodemque nomine ludi comici communiter appellati sunt, quod in pagis et vicis celebrabantur quae Graece κῶμαι dicuntur. Deinde paulatim seria et religiosa a iocosis levibusque segregari coepta sunt. Hostia Baccho grata caper deligebatur animal vitibus infestam, atque etiam praemii loco dabatur, qui melius quam ceteri dei laudes celebrasset, quas chori concinebant hirsutis vestiti pellibus Satyrorum et Faunorum et Silvanorum more, qui Bacchi erant comites, sagax genus et dicax. Ex illo autem carmine, quod Graece est ᾠδή, tragoediae nomen ductum putatur, tametsi aliae non desunt notationes, quae tamen omnes ad Bacchi sacra pertinent.

3. Initio igitur nihil aliud tragoedia fuit nisi carmen rusticum in Bacchum compositum. Verum celeriter spatio ad respirandum concinentibus dato res dei gestae narrari ac diverbia quoque interponi coepta sunt, quae usque eo creverunt, ut chorus ipse circumscriberetur et ad secundas partes detruderetur. Ac primo quidem hoc inconditum spectaculi genus nullo certo loco editum est, sed actores et cantores plaustro per pagos vehebantur, ore faecibus oblito ne agnosci possent. Deinde pulpitum constratis tabulis constitutum est; ad hoc personae accesserunt et vestes aptae, atque etiam maior sermonis dignitas eoque maior decor et maiestas, quod calceamenti genus sumpserunt, quem cothurnum appellarunt, quo proceriores apparebant et humana specie augustiores. Itaque tragoedia extra rerum Bacchicarum fines ac terminos egressa est et maximis Graecorum rebus gestis graviter diserteque celebrandis exsultavit ac triumphavit. Tantum processerat spatio paulo longiore quam centum annorum, a Thespide ad Aeschylum, idest a primis illis initiis ad quandam quasi maturitatem et perfectionem. Sed Thespis, qui Icariae in oppido Atticae natus prima et sexagesima fere Olympiade floruit, quingentis triginta sex annis ante Christum natum, non recte ab Horatio tragoediae inventor est habitus; etenim ante illum alii fabulas agere coeperant, quos ad sedecim numero fuisse quidam censuerunt. Quam vero laudem Thespidi tribuit Horatius, eam Suidas Epigeni Sicyonio tribuit, qui primus a scaenis decantatas Bacchi laudes videtur removisse. Sed etsi Thespis tragoediam non invenit, primus tamen illi scaenicam dignitatem adiunxit, quae deinceps ab Aeschylo et a Sophocle perfecta est.

V. De Aeschylo, Sophocle, Euripide.

1. Aeschylus pulcherrima vidit Graeciae tempora et ad Marathona, ad Salamina, ad Plataeas pugnavit; eius ingenium ex illis proeliorum contentionibus eam vim et alacritatem hausit, quam disciplina ac litteris nemo consequi potest. Sophocles etiam tum erat adulescentulus, cum iam Aeschylus pugnabat: neque tamen tam sero est editus, ut non illis periculis atque tropaeis eius animus excitaretur atque inflammaretur. Sedecim annos natus epinicium cecinit et choro adulescentum praeivit circa Salaminium tropaeum. Qui, licet unus ex omnibus ob eximiam corporis venustatem ad munus illud delectus sit, eo tamen honore ac caerimonia ita vehementer est commotus, ut omnia magna atque ampla de republica cogitaret ac gloriae studio exardesceret, quod vim semper habuit maximam. At Euripides non particeps proeliorum fuit, ut Aeschylus, non Graecorum testis victoriarum. ut Sophocles, non civium virtutes sollemnibus foriis celebratas, non campos recenti Persarum caede cruentos vidit. Cum natus eo ipso anno esset, quo apud Salamina pugnatum est, iam adoleverat, cum Graecia viribus suis magna ex parte vel amissis vel inexercitatis perculsa ac prostrata iacebat, atque Atheniensium civitas, Periclis ingenio obsessa, fructus et pericula divitiarum atque otii consectabatur. Qui igitur animum converterit ad hanc rerum et temporum dissimilitudinem ac cogitaverit hoc praestantissimorum scriptorum esse proprium, ut aetatis suae mores effingant, minime mirabitur illorum, quos dixi, poëtarum opera esse inter se diversa; quin etiam, etsi ea non legerit, rem ita se habere facillime aliqua ex parte coniectura indicabit.

2. In Aeschylo omnia grandia et admirabilia, vel dicam etiam maiora quam hominum fert natura. Neque enim satis esse putavit homines inducere ad res vel difficillimas gerendas alacres ac promptos, robustos, valentes, audaces, patriae gloriaeque amantissimos --- harum rerum omnium non solum spectator sed actor ipse fuerat in pugna illa terrestri ad Marathona et in navali ad Salamina; quomodo igitur eorum studia atque admirationem excitasset, qui illorum mirificorum proeliorum victores fuerant, nisi extra fines egressus esset, quibus quamvis magna hominum virtus contineretur? --- Sed etsi Graeci illis proeliis omnes gentes ac nationes virtute atque animo longe multumque superaverant, Aeschylus tamen, qui et belli sciens esset et rerum civilium peritus, cavendum sibi ac providendum esse intellexit, ne sui cives, sibi praefidentes, iis, quos vicissent, victoriam reservarent. Patriam suam viderat semel atque iterum Persarum incursus vix sustinentem; quibus tamen victis tantum tam immensumque restaret imperium, ut bellum renovare possent ac propterea vincere quod Graeci se vinci non posse arbitrarentur. Itaque victorem populum monendum ac docendum esse existimavit, quam facile summam gloriam ac maiestatem subita pernicies atque exitium consequi posset. Quam ad rem petenda esse duxit a veterum fabulis exempla Titanum generis, rudis illius quidem sed immani robore, quibus admonerentur cives sui in ea ipsa regione, quam incolerent, homines quondam fuisse fortiores valentioresque, quam qui tum essent, quorum tamen vis omnis et potentia concidisset, postquam diu se ab omni iniuria tutos putavissent. Itaque et Vis Iovis et Eumenides ab Aeschylo in scaenam productae sunt, quarum aspectu permoverentur spectantium animi, quibus etiam praeclara illa proelia ad Marathona et ad Salamina obversabantur, vix ut Labdacidarum et Agamemnonis casus eiusmodi ei visi sint, quos cives sui pro disciplina et praeceptis haberent. Ars, quae proprie vereque dicitur, illa praesertim quae accurata ac polita oratione continetur, non admodum ab Aeschylo elaborata est.

3. Sed cum Sophocles Athenis fabulas dare coepit, duodecimo anno postquam Graeci Plataeensi et Mycalensi victoria maximis illis et periculosissimis bellis perfuncti erant, et homines et tempora valde erant immutata. Nam Cimon Persas apud Cyprum et ad Eurymedonta iterum fuderat, vix ut de renovando bello cogitare possent. Ita hoc iam Graeciae fatum esse videbatur, ut ab omni hostium impetu tuta esset, quae adversus regis copias invictam se praestitisset. Hac honestae pacis tranquillitate atque incolumitate Sophoclis poësis gravis et suavis et omni numero elegans fuit. Neque enim illi, ut Aeschylo, civium animi ad spem bellorum erigendi atque excitandi fuerunt, quae vix putabat renovari posse, sed perfectum sibi opus esse existimavit, si ad leniorum virtutum studium Athenienses concitasset; neque alienum duxit ab ea, quam profitebatur, arte id agere, ut populi mores excoleret suique opera ingenii omni ex parte ita perficeret, ut gloriae Graecorum et magnitudinis monumentum aeternum relinqueret. Omnino neque Aeschylea vis, si eam Sophocles consequi potuisset, auribus hominum illius aetatis apta fuisset, neque Sophoclea lenitas Aeschyli aetate quidquam habuisset utilitatis, etiamsi huic in acerrimis illis proeliis perpetuisque periculis contigisset, ut suavem illam perfectamque poësim animo praeciperet, qui fructus est pacis et nationum magnitudinis. Verum quia homines postea omni fere tempore Graecorum Sophocleae aetati minus quam Aeschyleae dissimiles fuerunt, idcirco palmam Sophocli dare non dubitarunt, quae tamen res plurimis gravissimisque de causis iniusta censenda est.

4. Sed quamquam Sophocles usque ad extremam vitae diem apud cives suos in honore fuit, nihilominus tamen vidit Euripidem eius gloriae participem factum, quam Aeschylo ereptam ipse aliquantum temporis totam et propriam obtinuerat. Idque non ob eam causam factum est quod poëta novus melior indicaretur, in artificio enim et expolitione omnis aetas videtur primas sine controversia Sophocli detulisse, sed tamen ad temporum naturam atque rationem se aptius accommodavit. Nam Euripides nondum ex pueris excesserat, cum Pericles ab Atheniensibus per assentationem cognomine Olympius est appellatus, ac Cimon, vir fortissimus, testarum suffragiis e civitate est eiectus, ut aemulus eius, qui et eloquens esset et ambitiosus, in illa tumultuosa et inconsulta civitate quoddam quasi regnum facile obtineret. Ipsum illud religionis studium, quod apud Sophoclem eundem fere tenet locum ac studium reipublicae apud Aeschylum, prope iam exstinctum erat in ea civitate, ubi principes, ut dominarentur, populum corrumpere conabantur; ubi sophistae fallacibus conclusiunculis veram solidamque Socratis doctrinam obruere parabant; ubi denique Pericles ab iis, qui se purgare volebant quod illius dominandi cupiditati velificarentur, tamquam Iupiter tonare atque unus omnia posse dictus est. In tanta perturbatione rerum maximarum cum viri priscae virtutis custodes et vetustae Graecorum gloriae propugnatores, qui pauci erant reliqui, a turbulenta multitudine assentationibus inflata atque in ludis effusa aut irriderentur aut vexarentur, non est quod miremar, si Euripidem in fabulis ca granditas et vis et civilis ratio aut religiosa defecit, quae eodem in genere ceteris superioris aetatis poëtis non defuerat. Qui quidem, quamquam boni civis fuerat Aeschyli et Sophoclis vestigia persequi, tamen hoc si fecisset, illa populari laude caruisset, quam quaesivit et consecutus est.

5. Itaque tragici Athenienses tales in suis quisque operibus exstiterunt, quales pro temporum ratione eos esse oportebat, ac tamdiu locum vivi tenuerunt, quamdiu ea mansit temporum condicio, quam primo nacti erant Quod si artes eo pluris aestimare debemus, quo plus ad augendum vitae cultum civitatisque opes firmandas valent, non possumus non Aeschylo primas concedere, cuius poëmatis praeparati excitatique cives sunt ad dimicandum apud Salamina et apud Plataeas non minore animo ac fiducia quam ante apud Marathona dimicaverant. Fortunatissimum autem Sophoclem praedicabimus, qui in nobili civitate tum natus sit, cum opibus, doctrina, gloria maxime floreret, ita ut aetatis suae res atque homines effingens atque exprimens monumentum omnibus suis partibus perfectum et imitatione dignis. simum posteris reliquerit. Cum Euripide vero minus bene actum esse dicemus, qui cum esset ea ingenii praestantia ac lenitate animi, ut non inferior quam Sophocles esse posset, tamen mala disciplina depravatus, quanta illa aetate morum et artium facta esset demutatio, non intellexerit. Nec vero hic locus est, ut quid inter hos scriptores tum imaginibus tum totius orationis habitu et colore intersit, explanemus. Illud tamen dici potest, Euripidem, cum non se elegantem solum sed etiam novum videri velit, a forma veritatis abesse sententiasque vel gravissimas delumbare; Aeschylum animos hominum argumenti magnitudine, actionis celeritate, sententiarum pondere vehementer retinere, ut si quando paulo durioribus utatur translationibus, uihil fere animadvertatur aut offendatur; Sophoclem perfectum esse scriptorem atque artificem, poëticae orationis specimen unicum. Huic nulla actas non debitam tribuet laudem; quod enim tempus fuit umquam, quo non artem sensa mentis et consilia verbis explicandi apteque res augendi atque ornandi utilem homines putarint! Magnam vero sententiarum ac verborum copiam et varietatem Euripides omni aetati suppeditabit, si modo meminerint adulescentes illum saepe et in rebus et in verbis sophistarum more acumina consectari, neque omnia veritate aut elegantia in illa numerosa versuum concinnitate ac suavitate commendari. Sed Aeschyli exemplo praeclare atque utiliter abmonebimur omnem ingenii et orationis facultatem ad reipublicae utilitatem esse dirigendam.

VI. De comoedia Graecorum.

Graecorum comoedia, sive potius Atticorum, Solonis aetate nata, Alexandri temporibus exstincta est, qui, ut ait Seneca, quod cuique optimum est eripuit, Lacedaemona servire iussit, Athenas tacere. Quo tamen satis longo intervallo cum scriptorum copia et nobilitate floruit, tum numquam sui similis permansit, sed prout tempora postulabant, dissimili ratione tractata est. Nam quamdiu Athenis popularis illa impunitas ac licentia, in qua orta erat, dominata est, libere ac proterve se gessit, rebus pablicis implicata est rectoresque civitatis in scaenam tamquam in indicium adduxit. Sed ubi Lacedaemonii, Atheniensium imperii aemuli, superiores esse coeperunt, ac Lysander animos illos libertatis cupidos atque appetentes non satis ab uno tyranno cohiberi posse existimavit, etsi non veterem audaciam totam abiecit ac deposuit, tamen legum poenis perterrita consideratior et cautior facta est, atque a forensi acie intra domesticos parietes paulatim se recepit. E quibus cum interdum egredi ausa esset, Alexander eam domi inclusam continuit atque a negotiis publicis distraxit ac segregavit. In hac solitudine ac recessu asperitatem illa quidem exuit et lenior, humanior, gravior, moderatior ac commodior fieri coepit, sed plurimum amisit virium ac sanguinis: eius enim dicacitas, quae quodam tempore clamores effecerat ac metum attulerat, in ludum ac iocum conversa est; ex quo clare illa quidem sed brevi enituit. Hos gradus et dissimilitudines ut notarent grammatici Alexandrini, comoediam in antiquam, mediam, novam diviserunt. Quarum si primam cum postrema comparaveris, tam dissimiles rebus et verbis reperies, ut non unum genus specie differens esse putes, sed duo genera maxime inter se diversa. Sed quae media dicta est, cum non haberet definitam aliquam formam, nec eadem semper mansit nec multum enituit, ut prorsus non a ceteris distincta, sed quidam quasi gradus a vetere illa subagresti licentia ad novam ac politiorem urbanitatem esse videatur.

VII. De Aristophane.

1. Ex omnibus veteris comoediae scriptoribus ut aetate postremus, ita dignitate princeps est Aristophanes, ex quo uno hoc poëma quod et quale fuerit, intellegi potest; eius enim unius in magno numero aliquot exstant comoediae integrae. De eius vita nihil accepimus, nisi quod de se ipse scriptum reliquit. Philippide sive Philippo natus est, sed utrum Aeginae an Rhodi an in Aegypto, non satis constat. Hoc compertum est illum civem fuisse Atheniensem, eumque honorem virtute sua adeptum esse inimicis repugnantibus ex Solonis lege, quae civitate donari eos vetabat, qui parentibus exteris nati essent. Qua de re cum iure contendisset, duobus Homeri versibus per ridiculum detortis causam obtinuit; ut verum esse videatur illud Horatii

... Ridiculum acri
Fortius et melius magnas plerumque secat res.

Annos quadraginta in theatris regnavit et comoedias quattuor et quinquaginta docuit. Primas fabulas alieno dedit nomine tum Cleonidis tum Callistrati, quia verebatur ne magistratus hominis adulescentis poëmata repudiarent, ut ipse per iocum significat in Nubibus: Ego, inquit, cum virgo essem neque dum parere mihi liceret, partum edidi quem alia susceptum abstulit; vos autem, Athenienses, liberaliter me nutrivistis atque educavistis, ut iam mihi sit exploratum vestrum fidem et benevolentiam mihi numquam esse defuturam. Floruit maxime bello Peloponnesiaco, neque tam festivum se praebuit poëtam, quam magistratuum censorem ac civitatis arbitrum. Nam chorum ita loquentem inducit in Equitibus: Poëta hic, quae aequa censet, audet dicere, nec tempestatibus atque aquilonibus se obiicere veretur. Ex quo magnam collegit existimationem, eumque ipse Persarum res, ut Demosthenem Philippus, metuit et coluit.

2. Sed cum e scaena populum et magistratus maledictis insectari non desisteret, multorum collegit inimicitias atque in calumnias incidit, quas liberius depellit in Acharnensium parabasi his fere verbis: Ex quo tempore, inquit, poëta noster se ad choros comicos applicavit, nondum in scaenam prodiit, ut de arte sua ac facultate gloriaretur. Nunc vero apud leves atque inconstantes Athenienses ab inimicis accusatus, quod civitatem contemnat ac populum exagitet, criminibus respondere cogitur. Ait igitur poëta se multa in vos beneficia contulisse, suaque opera factum esse, ne ab externis facile deciperemini neve assentatoribus aures patefaceretis aut temere et nulla ratione rempublicam administraretis. Quibus pro tantis rebus stipendiarii vestri, qui in astu se conferent, eximium hunc poëtam videre volent, qui vera audet suo periculo dicere. Neque haec falso de se praedicat; nam et persaepe optimorum consiliorum auctor civibus fuit et malos perculit et malas eorum artes in medium protulit et oratorum, causidicorum, sophistarum deverticula flexionesque patefecit et bellum illud Peloponnesiacum perniciosissimum dissuadere non desiit et occulta reipublicae vulnera nudavit. Itaque Plato cum Dionysio Syracusanorum tyranno qualis esset Atheniensium civitas declarare vellet, nihil aptius esse nec commodius putavit, quam ut Aristophanis comoedias illi commonstraret. Sed has laudes obscuravit odium atque acerbitas in summos viros, Socratem, Euripidem, Cimonem, quos ad irridendum produxit. Quare verissime Lucianus acerrimum Aristhophanem in iis, quae maxime seria sunt, deridendis et in omni honestate contemnenda esse dixit. Nihil autem indignius quam contemptus religionis et foedissima illa turpitudo rerum verborumque obscenitas, quibus, ut vulgo impudentium et perditorum placeret, poëmata sua refersit.

3. Sed quia singulas eius fabulas persequi longius est quam ratio institutae disputationis postulat, tantum dicam ob eas, quas commemoravimus, causas varia de eo fuisse iudicia et veterum et recentiorum. Ac laudibus quidem Aristophanem extulerunt Cicero, Horatius, Plato, qui etiam eum induxit loquentem in Convivio atque hoc carmen eius sepulcro inscripsisse fertur:

Ut templum Charites, quod non labatur, haberent
Invenere tuum pectus Aristophanes.

Pertinet haec laus ad Atticae dictionis venustatem et elegantiam, qua Ioannes Chrysostomus non mediocriter artem suam locupletavit atque ornavit, quemadmodum Plautinos flores carpsit ac delibavit Hieronymus. Hoc enim tenebant Patres Ecclesiae, qui vocantur, ornamenta orationis veteribus Graecis et Latinis scriptoribus, qui iniuste ea possiderent, detrahenda esse. Plutarchus autem, ut philosophus, severius de eo iudicat, cuius hanc nobis imaginem expressam reliquit: Aristophanes, inquit, nec placere multitudini potest nec prudentibus probari: quin etiam poësis eius, tamquam vetulae meretricis quae honestam matronam imitetur, arrogantiam vulgus non fert, turpitudinem atque improbitatem viri graves detestantur. Contumeliosus est et asper eaque acerbitate lacerat et mordet, ut nescias utrum ars illa, quam solet ebullire nonnumquam, in verbis sit an in personis. Huic severae et paulo iniquiori sententiae assensi sunt ex recentioribus Voltaire, La Harpe, Rapin. At Brumovio non satis idoneus existimator Plutarchus videtur, qui amplius annis quingentis post Aristophanem fuerit. Is igitur, diligenter expensis iis quae Plutarchus reprehenderat, multa refellit, alia extenuat, alia contirmat, ea praesertim quae ab illo notata sunt de foedissima Aristophanis obscenitate, censetque Aristophanem ex aetatis suae moribus, non ex institutis et legibus nostris esse iudicandum.

VIII. De Pindaro.

1. Pindarus Thebis anno ante Christum fere quingentesimo vicesimo altero natus est. Hic cum proelio Marathonio ac Salaminio una cum Aeschylo interesse et poëticam laudem bellica gloria cumulare posset, tantum afuit ut illam viam ingrederetur, ut etiam crimini ei datum sit ab hoste Graecorum libertatis stetisse. A Laso et a Simonide et a poëtriis praeclarissimis, Myrtide Anthedonia et Corinna Thebana, institutum esse memoriae proditum est. Sed, ut ex multis eius carminum locis intellegitur, haud magnam ipse partem poëticas laudis aliorum praeceptis atque institutis acceptam referebat, cum etiam saepe profiteretur se illos contemnere, qui vim mentis et adiumenta doctrinae a natura non haberent, institutione ac disciplina indigerent. De eo pauca memoratu digna posteritati tradita sunt: neque enim auctoritatem ullam aut fidem adiungimus veteri illi fabulae, apes dormienti mel in labris deposuisse, atque huiusmodi aliis, quibus veteres vitae eius scriptores valde sunt delectati, optimarum artium studia nihil adiuvantur. Hoc ex eius carminibus confici potest, eum magnam aetatis partem egisse apud Hieronem ac Theronem, Siciliae principes, ac magni ab iis factum esse et magno in honore habitum; quibus tamen annis quibusve de causis ad eos se contulerit, non satis constat. Anno ante Christum quadringentesimo quadragesimo altero mortuus esse putatur.

2. Pindarum qui legerit, ei mirum videbitur hominem, cuius aetas in bellum Persicum incidisset, qui non modo ingenii, sed etiam animi magnitudine excelleret, non aequalium suorum neque universae nationis laudes celebrasse, sed otiosam et quietam maiorum aetatem sine ullo aut labore aut contentione traductam ludis et feriis cecinisse. Is tamen facile mirari desinet, si meminerit ex bello Persico Athenienses victores discessisse, neque minus facile intelleget non sine certa ratione poëtam Doricum eas res gestas noluisse celebrare aut ea inculcare et suadere, quibus factum esset ut Ionum gens potentia antecederet. Sed nimirum Pindarus cum illis Doribus plane congruit, qui pugna apud Marathona abstinuerunt, qui omni ope Athenienses impedire conati sunt quominus muros urbis restituerent, qui denique Peloponnesios societate ac foedere sibi adiungere parabant, ut amissum Graeciae principatum recuperarent. Illud etiam mirabimur, si harum rerum ignari Pindarum legerimus, publicos Graeciae ludos numquam tamquam virtutis disciplinam aut tamquam vinculum ad coniungendam et confirmandam civitatum Graecarum societatem aptissimum carminibus eius commendari, quam ad rationem ea carmina ab inferioris aetatis scriptoribus saepe aestimata et laudata sunt. Nullam Pindarus de recentibus victoriis iniicit mentionem, nec de futuris quidquam praecipit: ludos celebrat, ut Doricae gentis principum antiquos mores vitamque quietam alte repetat; ac licet numquam gloriae Atheniensium adversarium aut obtrectatorem se praebeat, id tamen contendit ut populum in eam opinionem adducat, ut Doricum principatum etiam magis gloriosum et beatum fuisse putet. Idem, cum Aeschylus atque etiam Sophocles populum Atheniensem ad res fortiter gerendas cohortarentur et spem iniicerent fore, ut civitas omnibus bonis afflueret ac deorum in tutela esset, a foro et a theatris in aedes principum recedit eorumque laudat convivia sonis ac vocibus hilarata. Haec convivia non erant illa quidem Anacreonteorum similia, quibus iuventus arma et virtutem despicere consuesceret atque honestatem omnem relinqueret; omnino Pindarus pëota popularis est, sed non est Atheniensis, atque ad mores et ingenia Dorum totum se accommodat et cum iis conspirat, qui Lacedaemoniis praeerant, ut gentem suam in veterem vindicet dignitatem.

3. Doricum fuisse poëma lyricum Graecorum omnes sciunt; sed illud quoque neminem praeterit, Pindarum, qui imaginibus ac sententiis lyricorum princeps habetur, omnium parcissime Dorica verba usurpasse, Homericam rationem secutum esse. Ipse nihilominus Doricam lyram suam, Doricam poisim solet appellare: optat ille quidem quae fundit carmina ab omnibus omnium gentium hominibus cognosci et percipi, sed in omni carminum genere Doricum se esse studet. Iam in eius poësi semper inest magnificum quiddam ac paene regale. Populi ludos celebrat, verum tamen ita, ut sacerdotis Musarum dignitatem tueatur; festos populi dies versibus persequitur, sed cum nobilibus ac principibus viris multum est, cum pharetra, ut ait ipse, plena sagittarum idest cum mente rerum plena, quae a solis sapientibus intellegantur, et, quantum in ipso est, a praesentibus gaudiis ad vetustas laudes placide tranquilleque recolendas multitudinem revocat, atque omne argumentum ita pertractat, ut mens hominis Dorici plane perspiciatur atque eius, qui non modo optimatium dominatui, sed regiae etiam potestati faveret.

IX. De initiis solutae orationis.

1. Pisistrati temporibus ac liberorum eius litterae in communi Graecorum more versari coeperunt: quam ad rem usu receptum papyrum maximo fuit adiumento. Neque enim aliter Homerica poëmata divulgari potuissent, neque rhapsodi et Homeristae id temporis obsolevissent aut in contemptionem venissent, nisi litterarum praesidio tutius et commodius idem effici liceret. Postea vero quam libertas in republica constitui coepta est et civitates quam plurimae domestica ac bellica societate inter se coniunctae sunt, cum legationes, pactiones privatae ac publicae, commercia in dies aucta essent, multi in Graecia exstiterunt, qui cogitata apte ac perspicue, graviter etiam et ornate eloqui solerent. Ex quo cum maior fieri coepisset rerum domesticarum copia, haeque, quia pertinebant ad praesens tempus et ad coniunctiones populorum futuras, eiusmodi essent, ut eas penitus pernosci ac diligenter custodiri vehementer interesset, tum denique soluta oratio pro potica, quae ad id tempus viguerat, reposita est. Tum etiam poëma epicum cessit historiae, neque enim id agebatur, ut maiorum res gestae ad illustrandam singularum familiarum vel civitatum nobilitatem canerentur, sed certa rerum monumenta posteris tradere oportebat, quibus iura nationum ac gentium continerentur. Itaque iisdem temporibus, quibus tragici Athenienses floruerunt, nova exstitit apud multas civitates scripturae ratio, quam λογογραφίαν vocant, numerorum ac pedum moderatione soluta, diligentior etiam atque accuratior quam qua hominum fama et fictae poëtarum fabulae antea proditae erant, sed tamen etiam tum ab historiae gravitate atque a solutae orationis subtilitate remota.

2. Veterum logographorum ne unum quidem integrum exstat opus, sed ex scriptoribus, qui tam fuerunt cum ea opera exstabant, intellegi potest nihil aliud fuisse nisi annales ieiune et exiliter scriptos, valde quidem probandos rerum auctoritate et sermonis vetustate, sed sine ullo ornatu orationis. Ex his nonnulli iam tum videntur progressi esse longius ac multorum populorum aut omnium fere gentium memoriam comprehendisse. Ac fortasse Orbis Historiens Dionysii Milesii sive, ut alii putant, Samii Diodoro Siculo magister fuit; atque etiam Hecataei Periegesin sive descriptionem orbis terrae primam et incolatam totius urbis terrarum historiam fuisse verisimile est. Huic Hecataeo Dionysius Halicarnasseus, Demetrius Phalereus, alii nonnullata orationis quoque laudem tribuere non dubitarunt; eodem fere modo, quo nos Malespinium, Villanium, alios annalium scriptores illius aetatis laudamus. Ac ne illud quidem silentio praeterendum puto nonnullos scripsisse primum soluta oratione usum esse Pherecydem Syrium aut Anaximandrum Milesium, qui disciplinam Ionicam secuti sunt et auditores fuerunt Thaletis anno fere quingentesimo septuagesimo ante Christum natum, quinquagesimo ante logographos, quos supra commemoravimus; neque desunt hodie qui inventam esse censeant a Thalete, illius disciplinae principe, qui primus apud Graecos philosophiam coluit. Illud quidem suspicari licet philosophiam, quae proprio nomine appellatur, sine solutae orationis praesidio neque exsistere neque longius procedere potuisse; atque etiam verisimile est solutam orationem e philosophorum scholis primum esse profectam. Quare facile adducor ut credam primos solutae orationis scriptores a Ionica disciplina fuisse, sed totum hoc scribendi genus primum a logographis ad communem hominum usum traductum fuisse ac pervulgatum.

X. De Herodoto.

1. Herodotus Halicarnassi natus est in urbe Dorica Asiae nobilissima. Quo anno natus sit non satis constat: videtur tamen anno quadringentesimo octogesimo quarto ante Christum natus esse, quo tempore Persae iterum bellum parabant. Illud constat Halicarnassiorum civitatem extra concilium Doricum fuisse, a quo in templo Apollinis Triopii sacra gentis propria celebrabantur, atque a reliquis Doribus disiunctam sub imperium regum Cariae cecidisse; regem Cariae, nomine Lygdamin, Herodoti avunculo necem attulisse, ob eamque rem gentem omnem Halicarnasso Samum commigrasse. Nihil igitur mirum, si Herodotus natione Doricus Ionice scripsit atque ad Atheniensium victorias illustrandas ingenium contulit, quas Pindarus silentio praeteriit.

2. Hunc in familia satis copiosa natum et admodum liberaliter educatum esse cum ex praeclara eius eruditione et doctrina tum ex studio religionis et ex penitus insito humanitatis sensu existimare licet. Sed singularem, quam in eius historia miramur, doctrinam peregrinationibus consecutus est. Lustravit enim totam Graeciam, Epirum, Macedoniam, Thraciam usque ad Histrum et Borysthenem; deinde Aegyptum se contulit, ubi crebra cum sacerdotibus et cum mercatoribus barbaris colloquia habuit, Diu etiam apud Scythas commoratus est, a quibus permulta de septentrionalis Europae regionibus accepit. In Asiae ora maritima Phoenicen et Palaestinen, deinde loca mediterranea usque Babylonem invisit. Hae peregrinationes, quae ne hodie quidem leves haberentur, maximae et gravissiimae, ut temporibus illis, fuerunt. Quod si illud satis compertum esset, quod multi opinantur, Herodotum intra vicesimum septimum annum eas terras obisse, nihil sane esset admirabilius tam celeri ingenii maturitate, cum in adulescentia totum se ad carum rerum investigationem contulisset, quarum momenta homines numquam fere nisi multarum rerum usu docti ac longius aetate provecti cognita habere solerent. Sed historiam partim ante peregrinationes, partim postea compositam fuisse prudentiorum opinio est, ac peregrinationibus Herodotum operam dedisse inter annum quadringentesimum quinquagesimum alterum et quadringentesimum quadragesimum quartum ante Chr., cum annum aetatis ageret fere quadragesimum.

3. Herodotum multi prodiderunt primo Olympiadis octogesimae primae anno idest anno ante Ch. quadringentesimo sexto Olympiae historiam suam recitasse, quae etsi emendata postea sit et correcta, iam tum movisset hominum admirationem. Cum igitur ineunte illa Olympiade Herodotus octo et viginti annos natus esset, atque unus modo annus intercessisset cum Samum reverterat, statuendum est aut in hoc temporibus erratum esse aut exordium tantum historiae ab illo fuisse recitatum vel etiam universi operis rationem summatim expositam. Lucianus quidem scribit illa aetate novem Herodoti libros singulis Musarum nominibus fuisse inscriptos, quasi opus iam tum perfectum esset. Sed hoc videtur decimo anno post Athenis factum esse Panathenaicis. Quamquam confitendum est, re tota perdiligenter investigata, summum tamen errorem temporum ut in peregrinationibus ita in opere Herodoti manere. Herodotus, ut scribit Lucianus, cum a peregrinationibus revertisset, Sami aliquamdiu commoratus est, ibique in historia scribenda otium suum consumpsit. Postea ubi Halicarnassenses Lygdamidis tyrannidem delere conati sunt, eius rei adiutor ac particeps exstitit; sed cum factio contraria vicisset, veterem illam patriam defugit, nec umquam domum rediit. Tum Athenas venit, ubi, ut supra dixi, reliquam historiae partem Panathenaicis recitavit, atque amplissimis honoribus ac praemiis decoratus a populo est, cuius nomen ad immortalitatis memoriam consecraverat. Haud ita multo post, anno ante Ch. n. quadringentesimo quadragesimo tertio, comitem se adiunxit Atheniensibus colonis, qui cum in Italiam inferiorem venissent, Thurios in ora maritima condiderunt; ibique mortuus est, ut plerique putant, anno quadringentesimo decimo tertio ante Ch. n.

4. Quicumque Herodoti historiam studiosius legerit, facile intelleget perpaucos libros ad res diversissimas, mentes imperitorum alliciendas ac doctorum atque prudentiam approbationem movendam aeque aptos esse. Atque ab Herodoti libris proficisci debet, qui historias cognoscere velit: nullo enim horum recentiorum scripto, quamvis sapientiae pleno, ad antiquitatem cognoscendam ac percipiendam melius aut commodius adiuvari poterit. Quam ille non ita excutit atque explicat, ut transalpini homines fecerunt, qui anatomicorum more aut certe physiologorum nobilissima vetustatis monumenta reficere ac retractare aggressi sunt, sed eam sic exponit quasi agatur res, non quasi narretur, hominum vitia, virtutes, gaudia, dolores sub aspectum paene subiicit, multorum malorum causas aperit, quorum certa et propria curatio nondum est inventa: multa docet fuisse antiquitus optata et sperata, quae hodie quoque optantur et sperantur. Quantum vero Herodotus inter omnes unus in scribendo excellat, nihil attinet dicere: cuius narrationum perspicuitas et evidentia, simplex colloquiorum veritas ita magna sunt, ut prope in proverbii consuetudinem venerint. Nullum sane exemplar orationis perfectius adulescentulis proponi potest ad imitandum. Atque hoc etiam dicere audeo, etiamsi Herodoti subtilitas tantum modo laudetur, qui tamen cum paulisper lectitaverit, non perinde laudari atque mereatur esse iudicaturam. Nam eius oratio perfecta est, quia apte ad id, quodcumque narratur, omnia dicit, omnia exprimit, effingit, in animis legentium defigit, nec minus graviter quam suaviter.

XI. De Thucydide.

1. Thucydides Athenis natus est anno ante Ch. n. quadringentesimo septuagesimo primo, amplissima familia, quae a Miltiade et a Thraessa regii sanguinis orta erat. Antiphonte oratore usus est doctore, Anaxagorae quoque auditor fuisse putatur. De eius adulescentia sic scriptum accepimus, cum, cum Herodotum audiret historiam suam maximo clamore plausuque populi Olympiae recitantem, honesta aemulatione permotum lacrimasse. Anno belli Peloponnesiaci secundo, aetatis suae quadragesimo primo, pestilentia temptatus est qua Athenienses laboraverunt, illamque eius morbi descriptionem reliquit, cuius excellentiam nemo umquam poëta aut scriptor vel antiquus vel recens consecutus est. Sexto anno post, eius belli octavo, classi praefuit in Thraciam missae ad civitates Atheniensium imperio subiectas defendendas. Dum sic ad Thasum in statione commoratur, Brasidas Lacedaemonius Amphipolim oppugnavit. Oppidani legatos ad Thucydidem miserunt rogatum auxilium, qui, ut ipse scribit in quarto historiae libro, statim subsidio iis profectus est. Sed Brasidas summa celeritate ac felicitate illum antevenit; Amphipolis expugnata est, factioque popularis Atheniensium, cum quod detrimentum casus ac necessitas attulerat, ducis culpae tribuisset, eum exsilio multavit.

2. A re publica remotus otium suum consumpsit in historia eius belli scribenda, cuius, dum licuit, particeps fuerat. Quod si ei fortuna non dedit, ut patriam servaret, at ille certe civitatis interitum tali monumento nobilitavit, in quo Atheniensum ingenii magnitudo vel maxime appareat. Quam ad rem multum eum adiuvit quod uxorem duxerat puellam e Thracia ditissimam, quacum exsul Scaptensulam demigravit, ibique omni mente ad omnia colligenda incubuit, quaecumque ad bellum illud maximum, quod tum gerebatur, illustrandum planeque explicandum pertinerent. Quantum ingenio praestiterit, facile omnes intellegent, qui librum eius evolverit: tanta in illo est sententiarum gravitas, tanta elegantia orationis. Quamquam non tam admiranda est ingenii praestantia, quam animus veritatis amicus, tametsi exsilii iniuria maxime ad ulciscendum incitabatur, eoque etiam magis, quod adversariorum errores et vitia vel falsis criminationibus fidem facile addidissent.

3. Thucydides in omni historia severi atque aequi iudicis personam tuetur, ut nonnumquam Lacedaemonium potius dicas quam Atheniensem; atque illum ipsum Brasidam, cuius ob secunda proelia in exsilium est eiectus, pro eximia eius virtute laudibus effert. Herodoto adversatum esse interpretes colligunt ex nonnullis locis, motumque esse eius gloria suspicantur. Ego vero censeo huius rei causam graviorem fuisse et honestiorem. Erunt, inquit ipse, fortasse qui putent haec, quae litteris mandamus, cum procul remota sint a fabulis, minus facilem aditum ad aures hominum esse habitura; et tamen quicumque cupiet omnia, quae facta quaeque futura sunt, ut hominum natura fert, non ignorare, hunc librum probabit, quem non ad breve exiguumque certaminis tempus delectationis atque aurium causa composuimus, sed ut monumentum exstaret in perpetuum. Quibus quidem verbis non dubium est quin Herodotum significaverit, qui Olympiis et Panathenaicis plausum ac praemia consectatus esset. Sed hunc in eo reprehendit, quod populi Atheniensis res gestas extollendo eius superbiae indulserit, qui in apertam perniciem incurreret; quod denique illius animos ac spiritus auxerit opinione potentiae, quae contionatorum levitate niteretur. Non igitur aemulatio hominis litterati, at boni civis dolor Thucydidem impulit ad ea Herodoto obiicienda, quae in illius scriptis reperiuntur.

4. Thucydides bello Peloponnesio superstes fuit; mortuus tamen est nondum confecta eius belli historia, cuius praeterea postremus liber ad nostram aetatem pervenit incohatus. Ex hoc libro quem ille morem in scribendo tenuerit, apparet; nam res suo quaeque loco ita dispositae sunt ac descriptae, ut nullam deinceps. curam desiderare videantur, sed nondum interpositae sunt orationes, quas deinceps maiore diligentia, rebus ipsis et eventis cognitis penitusque perspectis, confecisse videtur. Hoc artificium, hanc consuetudinem contiones virorum narrationi rerum gestarum interponendi Thucydides invenisse putatur, qui certe omnium primus hoc genus illustravit atque perfecit. Hoc etiam est in Thucydide animadvertendum, quod cum recentiores omnem curam adhibuerint, ut legentes deciperent in eamque opinionem adducerent, ut orationes ab ipsis interpositas vere habitas esse putarent, Thucydides contra aperte nos monet illus contiones a se esse compositas, ac tantummodo curavit ut eiusmodi essent, quae et sententiis et totius orationis habitu eos decerent, quos loquentes induceret. Bello confecto, Thucydides in patriam revocatus est, sed unum annum post exsilium aut paulo plus vixit. Namque a percussore occisus est, ut plures putant, anno ante Ch. n. altero et quadringentesimo.

XII. De Socrate et de Sophistis.

1. Sophistaram genus dicendi, quibus Socrates acerrime se opponere non desiit, quoad venenum bibit, nihil aliud erat nisi quasi quidam contrariorum contextus et translationum, quae cum in omni corpore totoque, ita dixerim, tractu orationis niterent, ineptos cum admiratione rapiebant, sanos quidem homines fastidio quodam ac satietate abalienabant. At Socratis eloquentia, quasi alumna quaedam naturae verecunda eademque, ut natura, valens et pulchra, etiamsi primo aspectu parum suavis videbatur, aliquando etiam odiosa, tamen qui nonnullam eius consuetudinem nactus esset, cito animum vehementer retinebat, nec qui ipsius dulcedinem semel sensisset, expertem sui esse patiebatur. Quamobrem sacerdotes, a quibus accusatus est, eum veneficiis iuventutem pellicere dixerunt. Praecipua sermonis eius laus integritas quaedam fuit et evidentia, quae incredibiliter movebat animos et delectabat, ut mulierem formosam videmus tum multo videri formosiorem, cum sit inornata. Qui vere a Socrate profecti sunt, et qui post eum fuerunt oratores scriptoresque nobilissimi, in magna ingeniorum varietate, omnes tamen Atticum genus a Socrate acceptum diligenter retinuerunt. Itaque, cum de Socrate loquimur, hoc tenere debemus, non minus Atheniensium linguam, quam opiniones et philosophiam ab illo expurgata esse et expolita.

2. Eius docendi genus tam erat sophistis contrarium, quam vita et ratio philosophandi. Neque enim solum praeclarum illud et unicum nomen sapientissimi Graecorum, quo ab Apolline fuerat appellatus, repudiavit, sed ne magistrum quidem se vocari passus est. Numquam uno loco nec semper unis hominibus se ad docendum dabat, sed nulla constituta schola, nullis certis auditoribus, dies totos disputabat modo in porticibus Lycei et Academiae, modo in urbis foris aliisque publicis locis, modo in officinis vel artificum vel fabrorum celeberrimis, nonnumquam etiam in notissimarum meretricularum domibus, in omnibus denique locis, ubi adfuturos hominum coetus aut aliquam inculcandae veritatis occasionem sibi fore sperabat. Itaque, ut ait Plutarchus, sive se cum amicis oblectabat et potabat, sive de seriis rebus sive de iocosis loquebatur, neque solum in urbe sed ruri, neque solum in privato sed in publico, atque adeo in vinclis et in tenebris paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum philosophari solitus est. Nec vero umquam solus locutus est neque diu neque e superiore loco, ut hi recentiores, sed eos interrogabat quibuscum disserebat, atque ad interrogata respondebat, argumentis et rationibus unumquidque confirmabat, veritatem vanitati opponebat, ut illustrior emergeret, et facetiarum lepore quodam tamquam sale sermones suos perspergebat, severitate illa ac tristitia remota, quibus, quae de moribus praecipiuntur, odiosa fiunt atque inutilia. Equidem, inquiebat iocans, neque insector amicos cursu ut lepores, neque per dolum capio ut aves, neque vi supero ut hostes, sed Sirenum more cautiunculis allicio, nullo impulsu nullaque vi. Atque haec quidem fuit illius docendi ratio.

3. Cum autem cum sophistis disceptare coeperat, longe aliam rationem sequebatur. Nam se hebetiore memoria esse simulans, numquam eos longius in dicendo excurrere sinebat, neque ab eo, quod maxime rem contineret, aberrare. Illius disserendi ars duas habebat partes, quae maxime disiunctae erant et contrariae. Etenim ad coarguendam et urgendam adversarii ignorantiam ironiam adhibebat, cuius ab omni antiquitate inventor est habitus. Itaque non homines modo et instituta exagitabat aut ridebat, quae per simulationem laudis atque approbationis refellere parabat, non modo scientiam sibi ipse detrahebat, adversariorum sapientiam atque ingenium extollebat sapientiae magistros appellans eorumque doctrinae totum se addicens tamquam discipulum docilem eundemque imperitum, qui misericordiam potius quam iram commoveret, sed omnium rerum se inscium fingens nihil admodum arroganter, nihil affirmate defendebat, ac sententiam suam occultando omnes adversarii captiones et praestigias callide effugiebat, usque eo quoad suam illum aperire coëgisset. Tum specie viri simplicis, qui doceri vellet, contumeliis adversarii iraque contempta, argumentatione usus per inductionem quibusdam interrogatiunculis eum urgebat, quae etsi nihil habebant captionis aut insidiarum, eiusmodi tamen erant, ut si ei rei, quam primo rogatus esset, adsensisset, altera quoque ac tertia necessario esset concedenda, atque ad extremum captus atque interclusus nihil respondere posset.

4. Si igitur considerabimus, quae duorum telorum natura sit, quibus Socrates in disputando est usus, reperiemus alterum adhibuisse, ut hostem eliceret atque apertum praebere latus cogeret, alterum, ut in eum impetum faceret eumque profligaret. In quo illud est cognitione dignissimum, quod cum initio disputationis timidum se atque imperitum praeberet, tum acer et vehemens parta iam et explorata victoria esse videbatur. Neque enim adversarium sinebat acquiescere, dum eius audaciam ita contulisset ac fregisset, ut sententiam suam palam retexeret. Nec vero solum inutiles homines insectari solebat, sed ad virtutis studium ignavissimus quosque et inertissimos cohortabatur, et suavi illa atque ingenua oratione in hominum mentes quasi irrepebat. Quam ad rem praeter inductionem atque ironiam, quarum altera ad argumentorum genus pertinebat, altera ad sententiarum formas, similitudines easque venustas comparare solebat ab usu ductas vitaque communi atque a rebus ante oculos positis, quibus, in quo est omnis vis comparationis, veritas expressior et illustrior fieret. Atque hanc ornandae orationis rationem illius deinceps discipuli secuti sunt, Plato potissimum, eius quasi heres eloquentiae.

XIII. De Xenophonte.

1. Apud Diogenem Laertium scriptum legimus Socratem Athenis in angiportu adulescentulo maxime pulchro et verecundo obviam factum, cum ei, ut solebat, viam baculo interclusisset, rogasse ubi emi possent res ad victum necessariae. Qui cum in foro venire celeriter respondisset, iterum rogasse, ubi homines boni fierent. Cum haereret quasi quaereret quid responderet, Socratem dixisse: Sequere ergo, iam cognosces. Ex eo tempore Xenophon (hoc enim fuit puero nomen) Socratem audire coepit eique carissimus esse; idem postea doctrinae eius fautor atque amplificator fuit. De eius corporis pulchritudine morumque suavitate et verecundia veteres uno ore consentiunt. Nec vero mimus reliquis temporibus laudata ab omnibus est eius ingenii praestantia et scribendi excellentia. Quo patre quove anno natus sit, non satis constat; tamen memoria nostra Letronius, re diligenter investigata, probabiliter demostravit eam nonaginta annos vixisse, ab anno quadringentesimo quadragesimo quinto ad tricesimum quinquagesimum quintum ante Christum natum. Anno quadringentesimo vicesimo quarto, annorum unius et viginti, pugnae apud Delium interfuit, ubi eum a Socrate e manibus hostium ereptum esse traditum est. Idem videtur casu aliquo, cuius nulla exstat memoria, in manus Boeotiorum incidisse; scribit enim Philostratus eum, cum in Boeotia captivus detineretur, Prodicum audivisse. Ex illo tempore usque ad eum diem, quo decem illis Graecorum millibus comitem se adiunxit, per annos tres et viginti, nihil de eo scriptum accepimus. Sed proeliis belli Peloponnesii interfuisse verisimile est; aliter enim qui talis potuisset esse imperator, qualem decem illis Graecorum millibus in Asia se praebuit? Hoc tempore, ut Letronius censet, Conviviam ab co scriptum est, in quo praeclara morum praecepta cum summa dicendi festivitate et venustate coniunguntur.

2. Post Convivium dialogam, qui Hieron sive tyrannus inscribitur, composuisse videtur, cum in Siciliam venisset inter annum quadringentesimum quintum et quadringentesimum primum ante Christum natum. Quod iter priusquam susciperet, Isocratis auditor fuerat; qui cum decem annis minor natu esset, dicendi facultate et elegantia scribendi maxime florebat. Postea vero quam a Sicilia revertit, secum ipse reputans quibus sollicitudinibus in ipsa imperii iucunditate Dionysius angeretur, hunc sermonem a Hierone Syracusarum tyranno habitum cum Simonide Ceo scribere instituit; quorum alter gravia potentium pericula gravissimasque curas describit, alter tyrannum commonet, quibus rebus civium commodis consulere ac se ipsum beatum efficere possit. Letronius quidem, cuius in hoc genere plurimum valere debet auctoritas, affirmare non dubitat Hieronem cum orationis elegantia tum sententiarum concinnitate omnium Xenophontis operam esse perfectissimum. Per idem tempus optime de litteris meritus est edita Thucydidis historia, quam ille per vim morte multatus incohatam reliquerat. Quam cum persequi instituisset, duos primos Hellenicon libros scripsit, sed nihil tum praeterea.

3. Tum otio ac litteris intermissis in Asiam profectus est, et bello, quod Cyrus minor contra Artaxersen fratrem temere susceperat, rei militaris gloriam est adeptus. Xenophon perspecta tum non habebat Cyri consilia, qui iniustam defectionem molitus copias parare simulabat, ut Pisidas, Persarum regno infestos, coërceret. Itaque a Proxeno, familiari suo evocatus, Socratis consilio usus est, atque ex Apollinis praecepto sacris quibusdam factis Sardes venit ad Cyri exercitum ignarus (ut ceteri omnes Graeci praeter Clearchum) quid pararetur. Quam rem cum deinde habuit compertam, iam Thapsacum ad Euphratem pervenerat, cum iam neque ab exercitu facile discedere poterat nec tantum itineris solus conficere. Cyrum igitur secutus est, etsi, ut ait ipse, neque imperator erat neque centurio neque miles. Sed, Cyro mortuo, ut accepimus, in proelio ad Cunaxa anno ante Ch. n. quadringentesimo primo, tum demum Xenophon eius belli particeps fuit, non ut hominem seditiosum adiuvaret, a quo per dolum fuerat evocatus, sed ut ex periculis Graecos suos eriperet, qui ab hoste victore in ipsius finibus circumventi et tam magno terrae marisque intervallo a suis civitatibus atque a familiaribus disiuncti meta perterriti ac perturbati erant. Omnes autem sciunt Xenophontem decem illa militum millia tanta prudentia tantaque felicitate domum reduxisse, ut ea res omni tempore a peritioribus rei militaris prope miraculi loco habita sit. In Graeciam reversus in opere, quod Anabasis inscribitur, et expeditionem illam Cyri iniustam et calamitosam et Graecorum in longo infestoque reditu pericula descripsit.

4. Athenas Xenophou se recepit anno trecentesimo nonagesimo nono post Ch n., anno post quam factio popularis a sophistis concitata Socratem praeceptorem eundemque familiarem eius capitis condemnaverat. Cuius famae ut statim consuleret, eum librum confecit, qui dictorum atque factorum Socratis Commentarii inscribitur; quo quae ab eo dicta meminerat complexus est, et inimicorum crimina diluit, atque demonstravit, a quibus hominibus quibusque de causis vir innocentissimus ad mortem missus esset. Cum ab Asia reversus Athenis habitaret, inter annum aetatis quadragesimum sextum et quinquagesimum, uxorem duxit, ex qua duos suscepit filios, Giryllum et Diodorum. Illis temporibus, ut scriptum reliquerunt qui eius vitam enarrarunt, cum forte Lacedaemonem se contulisset, cum Agesilao rege amicitiam coniunxit eique comitem se futuram promisit ad bellum, quod adversus Persas iam parabatur; quod cum praestitisset, tamquam λακονισμοῦ reus, ut ait Diogenes Laërtius, in exsilium ab Atheniensibus pulsus est. Cum Scilluntem demigrasset, quod oppidum erat in Elide inter Spartam et Olympiam, a Lacedaemoniis domo et agro donatus est, eodemque secuta est uxor cum liberis, qui tum, id est anno trecentesimo nonagesimo altero ante Ch. n., septimum fere annum agebant. Hinc, Agesilao auctore, Spartam filios misit, ut disciplinam omnium pulcherrimam, ut ille aiebat, perciperent, imperandi et oboedienti. In illo otio ac solitudine annos viginti quattuor consumpsit in Anabasi et Cyri disciplina perficiendis, quae iam Athenis incohaverat. Historiam Graecam etiam persecutus est, et libros scripsit de Atheniensium et Lacedaemoniorum civitatibus, de venatione, de re equestri. Verum post quattuor et viginti annos, annum agens fere octogesimum, cum bello Thebano Lacedaemoniorum opes corruissent quorum praesidio utebatur, inimicorum acerbitate ex illa solitudine ac recessu extractus et eiectus est. Lepreum primum se contulit, deinde Corinthum, ubi, tametsi Athenienses eum revocaverant eique domum revertendi potestatem fecerant. diem obiit supremum.

5. Sed si quaerimus, quid sit de Xenophonte scriptore iudicandum, laus eius praecipua in oratione consistit. Quae licet nec Herodoti varietatem habeat nec vim Thucydidis nec splendorem Platonis, tamen omni ex parte in suo genere perfecta est. Maxime vero eius summa scribendi ars in Cyri disciplina eminet, quae adulescentulis ad scribendi laudem contendentibus numquam satis commendari potest; minus, quam in reliquis omnibus operibus, in Historia Graeca apparet, cuius oratio, cum praesertim Thucydidis historiam persequi instituisset, non satis est elaborata. In omnibus autem scriptis religionum colentem se praebet ac deorum oraculis, ut Herodotus, auctoritatem ac fidem adiungit et ad ea rerum humanarum rationem refert. Sed non ita, ut in Herodoto, cum hominis religione ac fide plane congruit oratio scriptoris, nec est in eo simplex illa eademque valida veritas, quae ineuntis aetatis est propria, sed similis est, ut si quis multa nequicquam conatus hominum prudentiae diffidat, caeleste aliquod subsidium requirat. Itaque in eo desideratur et Herodoti facilitas, quia homines minus creduli esse coeperant, et vis et gravitas Thucydidis, quia non, ut hic, sibi suoque ingenio confidit. Ac ne plura consecter, Xenophon exemplar est perfectae orationis, neque tamen scriptor vere magnus.

XIV. De Platone.

1. Plato Athenis nobilissima familia natus est: paterno enim genere a Solone, materno a Codro ortus est. Summo ingenio et incredibili mentis celeritate praeditus ad ingenuarum artium studia a puero se contulit; picturam didicit et musicis a Dracone Damonis discipulo institutus est. l'ofticam quoque attigit ac dithyrambos et tragoedias composuit; sed simul ac Socratem cognovit et philosophiae studio incensus est, quae scripserat poi mata combussit ac totum philosophiae se tradidit. Octo annos Socratem audivit, Cratylo quoque operam dedit et Hermogeni, qui Parmenidis instituta sequebatur. Octo et viginti annos natus, mortuo principe illo magistro, Megara se contulit, abi Euclides ludum aperuerat. Inde in Italiam contendit, ut Pythagoreos audiret, in quibus tam florebat Archytas, Philolaus, Timaeus Locrus; deinde Cyrenas profectus est, ut numerus disceret, denique in Aegyptum, in vetus illud sapientiae domicilium, ut cum sacerdotibus barbaris versaretur et populorum Asiaticorum disciplinam scientiamque perciperet. Etiam in Persas proficisci cogitavit, ut Magos, quod genus sapientium habebatur, interrogaret; sed cum bello ea terra arderet, cum nonnullis collocutus est in Phoenica. In Siciliam quoque ter venit, et iniquitate utriusque Dionysii in maximis periculis insidiisque versatus est; unde tamen rediit amplissimis numeribus ornatus, aliquot Pythagoreorum libros secum ferens. Athenas reversus, cum undequadraginta annos complesset, in Academia disputare coepit; usque ad annum octogesimum docuit et scripsit. Ad extremum inter gaudia nuptialis celebritatis placide mortuus est.

2. Etsi disputationi et scholae plus multo tribuebat quam litteris ac libris, tamen etiam scriptis doctrinam suam mandavit. Han ut explicaret, genus assumpsit disputandi, qui dialogus appellatur, quo Socratis discipuli fere omnes usi sunt, quia magistri docendi rationem melius imitaretur. Platonis oratione nihil purius, nihil suavius, nihil magis Atticum; medium quiddam inter solutam orationem tenet ac poëticam, quae non rationi solum satisfacit sed etiam ingenium excitat, neque minus poëtae mentem quam philosophi declarat. Eius dialogi fabulas ad actus scaenarum compositas imitantur; in his loci, in quibus res aguntur, accurate describuntur, personae servantur, disputandi veritas retinetur, omnis oratio facetiarum lepore tamquam sale perspergitur eaque eleganti ironia, qua Socrates sophistarum captiones refellere solebat. Platonis autem dialogi fabularum tam similes visi sunt, ut veteres quidam in tetralogias tribuerint non secus ac fabulas, quas tragici in certamina deferebant. Varia est eorum ac multiplex ratio, ut personarum dignitates ferunt vel sophistarum vel aliorum, qui cum Socrate loquentes inducuntur, et rerum natura, de quibus disputatur. Argumentatio in quibusdam subtilis, disceptatio continua, mira explicatio; alii poëtarum locis, urbanis salibus, veterum fabulis, quibus nihil est suavius, nihil iucundius, exornantur.

XV. De Demosthene.

1. Demosthenes, patre Atheniensi natus anno ante Ch. trecentesimo octogesimo quinto, septem annorum parentibus orbatus est. Cum patrimonium suum tutorum nequitia dispersum ac dissipatum videret, indignari coepit et spem omnem in legibus iudiciisque reponere atque in illa, qua una ius suum persequi poterat in ea civitate, in qua vivebat, dicendi vi ac facultate. Cum vero intellexisset nihil nec proficere nec valere orationem, nisi gravibus ac sapientibus sententiis instructa esset, Platonem primum studiose audivit et Euclidem, eum qui Megaricorum princeps est habitus; deinde ad Isaeum se contulit, a quo artem, unam omnium difficillimam, accepit. Cum Callistratum audivisset in contione dicentem, illius sonitu vocis, iudiciorum gravitate ac maiestate, multitudinis clamore et plausu adeo commotus est, ut totum se confirmaret ad id, quod animo intenderat, perficiendum. Annum agens septimum et decimum ad iudices venit, postulavit ut bona, quae sibi erepta essent, restituerentur. Quo e certamine cum superior discessisset expertusque esset quantum dicendo valeret, non modo nihil sibi assumpsit, sed se ipsum perspicere totumque temptare coepit atque intellegere, quibus laboraret vitiis et quam longe abesset a perfectae eloquentiae laude, ad quam contendebat. Itaque a contionibus iudiciisque remotus maiore studio ac labore cum natura ipsa pugnavit ac vicit atque omnia impedimenta superavit.

2. Quinque et viginti annos natus iterum ad iudices venit iam non titubans aut timens aut lingua haesitans, sed orator perfectus et metuendus. Leptinem in iudicium adduxit, et eos qui audiebant ad tantam traduxit admirationem, ut penes eum esset omnium summa rerum et omnia eius arbitrio regerentur. Deinde per annos quattuordecim homo privatus Macedonum regis calidissimi eiusdemque potentissimi consiliis occurrit atque obstitit; victoris impetus retardavit. Quo vero maiora pericula intendebant, hoc elatior fieri coepit: gravissimis verbis civium ignaviam increpavit et memoriam prope intermortuam Graeci nominis renovavit. Ab Aeschine lacessitus, qui Graecorum oratorum secundum Demosthenem maximus erat, summa vi ac contentione causam dixit. Magnus ex tota Graecia ad illud iudicium, tamquam ad Olympia, concursus est factus; Aeschines ex iudicio victus discessit, pecunia multatus est, quam quod solvere in praesentia non poterat, domum reliquit atque in exilium profugit. Sed alii praeter Aeschinem illi adversabantur. Nam cum auro Persarum decertandum ei fuit, nec minus cum civium invidia, quae gloriae solet esse comes, qui eum speculabantur atque custodiebant, ut primo quoque tempore percellerent atque everterent. Nam Harpalus, Macedonum dux, cum maximam pecuniam malis artibus fecisset, Alexandri timens iram, Athenas profugerat. Ad hunc oratores accucurrerunt auri cupidi et gratiae appetentes, quos omnes cupide conciliavit et ad studium sui perduxit. Demosthenes una cum reliquis in crimen vocatus damnatur: sed ex vinculis publicis effugit seque a culpa abesse clamat.

3. Interea Macedonum copiae Graeciam occupaverant: Alexander quasi aliquis deus habitus est. At Demosthenes in tanta rerum iniquitate nihil de odio remisit, a quo nullum aetatis eius tempus vacuum fuit. Alexandro exstincto, populus Atheniensis eum ab exsilio revocavit. Huic ad urbem venienti tota obviam civitas procedit; ipse prope triumphans in eam urbem redit, unde propter ignominiam iudicii fugerat. Tum denuo in contionibus eius vox intonuit Graecos adhortantis ad societatem amicitiamque adversus Macedones coniungendam. Sed ab initio societas ab Antipatro dirimitur: illius auctor et suasor capite damnatur. Tum domo iterum relicta Calauriam in parvam insulam Peloponneso proximam profugit, ibique mortuus est Neptuni tenens aram, capite obvoluto, ne videret victorem vivus inimicum.

4. Omnes omnium oratorum laudes ac virtutes a Gorgia ad Isaeum in hoc uno fuisse videntur, ut plenus ac perfectus orator fieret. Nihil enim cedit Demosthenes Lysiae subtilitate et elegantia, nihil gravitate et nervis Thucydidi, quo est etiam magis varius et multiplex ac minus libenter priscis utitur verbis, nihil Isaeo vi atque impetu. Incitatus est et pressus et vehemens, artem sequitur ducem sine ulla aperta industria, ut naturam imitari videatur; propositum naviter persequitur neque umquam consistit; non delectare animos vult sed perturbare et persuadere. Nulla in eo reperies artificiosa exordia, nullas ornandi causa interpositas narrationes aut descriptiones, nullum dicendi apparatum, sed argumentorum pondera, magnam colorum pulchritudinem ac varietatem, celeres animi et ingenii motus, quae hodie quoque admirationem habent et, ut gravissimis illis quodam modo intersimus concertationibus, efficiunt. Omnis orationis forma magni est et germani Attici; non poëtarum more loquitur, non quasi declamator aliquis de ludo verborum sententiarumque formas aucupatur audaciores, sed ad vulgarem popularemque sensum locutionem accommodat, quae vehementissime animos movet, quia clarissimis luminibus utitur et incitatius fertur.

De litteris Latinis

XVI. De initiis litterarum Latinarum.

1. Cum sero populi civilem cultum adsequantur, tum admodum sero bonarum artium disciplinis excoluntur. Nam primo sese armis confirmare moliuntur, deinde, externis periculis depulsis metuque hostibus iniecto sese ad curam rerum domesticarum revocant, civitatem optime constituunt, iura atque officia discribunt, reipublicae utilitatem cum civium commodis et rationibus coniungere student. Postea vero quam armis legibusque incolumitati suae consuluerunt, tum demum ad studia incenduntur artium ingenuarum, quas ex illis nationibus adsciscunt, apud quas maxime floruerunt. Verum longa res est et multorum annorum. Itaque non mirum est, si quingentis modo annis post Romam conditam lumen aliquod bonarum litterarum in ea civitate apparuit. Sane multo serius in Graecia litterarum studia primum exstiterunt. Etenim inter Argos Athenasque conditas et Homerum natum nongenti fere anni interfuerunt, quibus nullum apparet vestigium litterarum. At contra Romani ex agresti vita ad humanitatem celerrime exculti sunt Graecorum impulsu, qui armis Romanorum victi ingenii viribus victores subegerunt. Nec minus celeriter a primo ortu ad robustam quandam ac solidam maturitatem litterae processserunt annis fere centum quinquaginta inter Andronici aetatem et Ciceronis interiectis.

2. Sed Romanorum litterae quo celerius adoleverunt, eo citius consenuerunt, si quidem ex Taciti aequalibus non nemo extremam viderat aetatem Ciceronis. Graecorum contra litterae tarde et sua sponte creverunt, ut nihil aut non multum Aegyptiorum et Phoenicum disciplinis adiuvarentur: sed diutius quam ullae umquam litterarum aetates viguerunt. Nam si spatium modo respiciamus, quod inter Homerum et Alexandrum interfuit, anni plus sexcenti sunt iique ad gloriam insignes. Sed in Romanorum eruditione ac doctrina illud etiam videtur animadvertendum, quod apud omnes populos litterarum initia a poëtis proficiscuntur. Videmus enim hoc idem in populorum initiis contingere, quod in primis puerorum aetatulis, ut mentis celeritate magis quam cogitatione utantur. Etenim principio carmina lyrica et epica fundere solent, quibus animorum permotiones effinguntur et exprimuntur; reliqua genera, in quibus aut doctrina maior inest aut prudentia, ut poëma dramaticum, ut didascalicam, serius et confirmatis iam aetatibus proveniunt. Ita Aeschylum accepimus quadringentis denique annis post Homerum exstitisse. Verum tamen fuit hoc proprium et praecipuum litterarum Latinaram, ut a poëtis dramaticis proficiscerentur. Nam ante quam Livius Andronicus suas fabulas doceret, nulla fuerunt Romae monumenta litterarum. Neque enim hoc nomine appellandae sunt

..... tabulae percare vetantes,
Quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum
Vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,
Pontificum libri atque annosa volumina vatum,

nec

..... Saliare Numae carmen,

quae Horatius se intellegere negabat, eosque ridebat, qui ab ipsis Musis prolata esse dictitarent.

XVII. De Plauto.

1. In regione aspera ac montuosa, quae Umbria vocatur, haud procul a Sapi flumine, inter Ravennam et Ariminum, urbs Sassina fuit, cuius aquae calidae non minus quam Baianae apud veteres nobilitatae sunt. Eadem propter pascuorum ubertatem dives lactis a Silio appellata est. Hac in urbe natus est Latinae comoediae parens anno fere post urbem conditam quingentesimo. Quo anno quave de causa Romam venerit non satis constat, sed verisimile est fretum ingenio suo et gloriae cupiditate impulsum venisse, ut ante et post multi alii poëtae fecerunt. Nobilium ac potentium gratiam nec invenit nec quaesivit, ut Livii Salinatoris Andronicus, ut Africani superioris Ennius, ut Laeli Sapientis Pacuvius, ut Africani minoris Terentius. Sed ubi primum se ad scribendas comoedias contulit, hoc ingenii specimine magis, quam ope potentium honestatus est. Nam brevi magnam laudem sibi comparavit magnasque divitias; quas utinam ne mercatura amplificare in animum induxisset! Etenim sive temeritate sive inscitia sive fortunae iniuria cito penitus decoxit et ad summam venit inopiam. Itaque ob quaerendum victum operam pistori locavit ad circumagendas iumenti loco molas, quae trusatiles sive manuariae appellantur. Quae tamen res neque eius animo tenebras offudit, neque iocandi facultatem ademit. Nam quod sibi dabatur otii, in fabulis scribendis consumere solitus est, quarum tres in pistrino scripsisse dicitur, in his Addictum, qua verisimile est suam ipsius condicionem effinxisse. Quamdiu in pistrino manserit, ignoramus; constat tamen servitute liberatum in scaena iterum floruisse.

2. Sed si quaerimus de Plauto quae fuerit apud antiquos existimatio, statim occurrunt gravissima illa Horatii verba, quibus non sine aliquo stomacho maiores reprehendit, quod nimium patienter sive potius stulte Plautinos et numeros et sales admirati essent. Hanc tantam severitatem multi iniquam esse censuerunt, statueruntque Horatii iudicio standum non esse, qui indignatus quod temporum illorum grammaticis nihil nisi antiquum probaretur, de veteribus scriptoribus stomachosius detraxerit, id quod sedatiore animo non fecisset. Certe quidem alii existimatores, neque ii minore auctoritate praediti, Plauti comoedias in eo ipso, quod maxime ab Horatio vituperatum est, laudibus extulerunt. Ac de salibus quidem audiendus est huius generis acerrimus existimator, Cicero, cuius auctoritas non minor est quam Horatii. Qui, in primo de Officiis, de facetiis loquens, duplex omnino est, inquit, iocandi genus, unum inliberale, petulans, flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum. Quo genere non modo Plantus noster et Atticorum antiqua comoedia, sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti sunt. Quibus verbis Cicero non asseveravit ille quidem aperte Plautum a priore illo iocandi genere omnino abstinuisse, sed potius quid in eo laudandum esset quam quid reprehendendum consideravit; quod contra fecit Horatius, Ouanes autem fere antiqui scriptores, qui de Planto indicarunt, Ciceronis potius aequitatem imitati sunt, quam Horatii acerbitatem; nonnulli etiam amplissimis verbis ornaverunt. Ac Varro quidem in sermonibus ei palmam defert, et Musas, Aelii Stilonis sententia, Plautino dicit sermones locuturas fuisse, si Latine loqui vellent; Aulus Gellius venustatis ei laudem tribuit, quin etiam linguae atque elegantiae in verbis Latinae principem nominat; Macrobius eloquentia et iocorum venustate parem iudicat Ciceroni, quam rem ita eius propriam fuisse ait, ut post mortem eius comoediae, quae incertae ferebantur, Plautinae tamen esse de iocorum copia noscerentur; Sidonio denique Apollinari sales Plautini salsiores quam comicorum Atticorum videbantur. Sed praeter caeteros his delectatus est Hieronymus, cui Plautina elegantia, ut lepos Atticus, in proverbio fuisse videtur. Idem in epistula ad Pammachium de recta interpretatione affirmare non dubitat, Plautum et Caecilium, etiamsi non ad verbum Graecos interpretati sint, eorum tamen decorem et elegantiam transtulisse.

XVIII. De P. Terentio.

1. De Terentii vita pauca neque ea satis certa accepimus, quae vetus vitae eius scriptor nobis prodidit, sive Suetonius sive Donatus grammaticus seu quis alius, qui horum scripta retractavit. Natione Afer fuit ac Terentio Lucano senatori Romae servivit, a quo propter ingenii ac formae elegantiam institutas liberaliter ac mature manu missus est. Multis nobilibus viris et praesertim Scipione ac Laelio usus est familiariter. Cum Andriam, primam comoediam, aedilibus dedisset, iussus est, ut scribit vetus vitae eius scriptor, Caecilio, poëtae comico, qui tum iam aetate provectus erat et gloria clarus, ante recitare. Cum igitur ad eum venisset, cum nonnullis amicis cenantem offendit. Qui cum Terentium videret male vestitum, separatim in subsellio collocavit et severe ac graviter fabulam recitare iussit; sed post aliquot versus, admiratus, eum invitavit honeste ut accumberet et cenaret una; ac, mensa sublata, quod reliquum erat fabulae audivit summa cum voluptate. Ex eo tempore Terentius clarus fieri coepit; idem aemulorum invidiam in se concitavit. Nam, cum alias fabulas maximo plausu comprobatas edidisset, rumores dis seminari coepti sunt non illas ab eo scribi, sed a viris praeclarissimis, Scipione et Laelio, eius familiaribus. Omnium vero maxime ei infensus fuit senex comicus, Luscius Lanuvinus, cuius opera rumor ille ita percrebruit, ut a poetis atque historicis commemoraretur. Hanc rem Terentius in comoediarum prologis conqueritur; sed levius se defendere videtur, ne summis viris displiceret, quibus illa opinio laudi esset. Hanc ut fugeret invidiam, in Graeciam se recepit, unde dum redit a scaenica tiraecorum poësi instructior, naufragio periisse traditur cum centum octo fabulis, quas a Menandro convertisset. Sed alii Stymphali in urbe Arcadiae mortuum esse scripserunt.

2. Nemo veterum scriptorum tot tantasque laudes, quantas Terentius, et ab aequalibus et a posteris consecutus est. Atque ut a viro exordiar, cuius testimonium, ut aemuli, maximi ponderis esse debet, Afranius negat Terentio similem dici posse quemquam. Cicero multa ab illo sumit atque eius libenter versiculos affert, et loquendi laudat elegantiam. Eius, inquit, fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi proinde quasi summa illa dignitas ac festivitas eorum propriae ac peculiares essent, qui illis temporibus perbene Latine loqui putarentur litteratiusque quam ceteri. Varro, cum Terentium perfectum dicit exemplar mediocris dicendi generis inter ubertatem Pacuvii et Lucilii gracilitatem, atque imitatione naturarum et morum descriptione omnibus anteire iudicat, eum aliqua ex parte Menandro ipsi anteponit. Horatius satis eum laudare videtur, quem non imitetur modo, sed paene transcribat. Quod si Caesar, existimator acerrimus, dimidiam tantum partem laudis Menandri Terentio impertit, Cicero, cuius non minor est auctoritas, totam ei tribuere videtur. Nec minore habitus est in honore a scriptoribus Christianis, qui post fuerunt. Lactantius quidem, scriptor elegantissimus, nobilem poetam eum appellat. Hieronymus, vir doctissimus et Graecis litteris et Latinis, eruditissimum eum dicit ac Menandri decorem et elegantiam egregie expressisse censet; idem in epistula ad Paulinum poëtis proponere non dubitat ad imitandum una cum summis illis Homero, Vergilio, Menandro. Nullius autem Latini scriptoris tam descripta sunt opera, quam Terentii, cuius comoediarum multi hodie extant libri manu scripti; nemo ante occasum Latini sermonis tam multos invenit scholiastas, qui quattuordecim numerantur. Ex quo perspicuum est Terentium summo in honore iam tum habitum esse et studiose lectum ac pervolutatum.

XIX. De M. Tullio Cicerone.

1. M. Tullius Cicero optimarum artium studiis in lucem e tenebris evocatus et admirabili quodam pulchritudinis atque honestatis amore inconsus gloriaeque appetentissimus ad civium utilitatem rettulit omnem dicendi facultatem, qua Romae, in magna oratorum copia, nemo umquam praeclarior aut maior fuit. Quo tempore forum attigit causasque et privatas et publicas agere coepit, inter omnes unus excellebat Hortensius, qui genere orationis Asiatico quandam quasi familiam ducebat. Cicero, tum adulescens, illa dicendi specie ac pompa delectatus est, atque imaginibus acribus et insignitis et inflato orationis genere clamorem fecit. Sed postea doctrina excultus rerumque usu limatus illud genus repudiavit ac novam quaesivit dicendi rationem, quae omnes Graecorum et Romanorum oratorias virtutes contineret. Itaque studio et ardore quodam amoris, sine quo nihil quidquam egregium nemo umquam adsecutus est, bonas artes coluit a ceteris neglectas: cumque intellegeret multis ornandi generibus, ut scripsit ipse, oratorem poëtae socium esse ac paene parem, poëticis exercitationibus Latinam orationem ornavit atque expolivit. Latinae eloquentiae auctoribus locupletissimis usus est, Graecus evolvit, horum nobilissimas orationes convertit. Neminem omni laude cumulatum oratorem esse posse censebat, nisi omnium rerum scientiam esset consecutus atque omnes artes comites ac ministratrices haberet; itaque praestantissimorum philosophorum doctrinis rationem confirmavit, scientia iuris facultatem suam locupletavit, nullum studium praetermisit. His artibus instructus Romanam gravitatem cum Graeca elegantia coniunctam in foro effinxit, et clarissimum exstitit exemplum perfecti oratoris, cuius speciem in libellis expressit, quos de ratione dicendi reliquit.

2. Principem inter actores causarum locum obtinuit et orator civilis magnus fuit. Nemo copiosius aut gravius dixit, nemo studiosius innocentium defensionibus gloriam quaesivit, nemo maiore doctrina aut ingenio aut studio hoc munere honestissimo usus est, nemo tot ac tantas victorias est consecutus. Mira est in eius orationibus cum partium convenientia tum virtus, qua statim ab initio dicendi audientium animos benevolos sibi facit et attentos, acuteque dictis deinceps laxare studet. Inventa non solum ordine sed etiam momento quodam atque iudicio dispensat et componit: argumenta, prout res postulat, vel adstringit breviter vel dilatat, atque, ut philosophus, a privata ac singulari controversia ad universi generis vim explicandam se convertit. Cum prompta in eo fuit et parata celeritas ad audientium animos in omnem partem permovendos, tum in miseratione, quod est eloquentiae maximum, admirabilis exstitit. Quare cum alii causas cum illo partirentur, perorandi locum semper ei relinquebant: in quo vis animi atque impetus efficiebat, ut eius oratio nulla virtute oratoria, nullis dicendi adiumentis careret. Idem luculentas de re publica habuit orationes et apud populum et in senatu, quibus concitatam multitudinem saepe sedavit, senatus consilia rexit, agrariam Rulli legem totam reprehendit et abiecit, Catilinae audaciam contulit, M. Antonii dominationem oppressit. Omnia dicendi genera, subtile, medium, grande, quocumque res postulat modo permixta ac temperata, sententiam sequuntur et ad omnem cogitationis motum mutantur. Plane et perspicue dicit: laetus est, gravis, vehemens atque incensus. Imaginibus, si ita res fert, ac translationibus utitur frequentissime, quae, ut ait ipse, quasi stellae quaedam orationem illustrant; utque attentum teneat auditorem et graves sententias altius in animis atque mentibus imprimat, adiumenta adhibet extrinsecus, quasi quaedam insignia ac lumina. Saepe litterarum immutationibus et similiter conclusis eodemque pacto cadentibus utitur.

3. Verborum comprehensio et ambitus maxime fuit apud illum grandis ac numerosus: quam rem adeo diligenter perfecit, ut vitio ei datum sit quod clausulas numerose cadentes consectaretur. Sed neque adhibuit, ut vani eius imitatores, argutos et circumscriptos verborum ambitus ad inopiam rerum tegendam, et graves atque acres sententias, magnificas et generosas quodam modo verbis plenis ac sonantibus ideo expressit, quia facilius eam multitudinem delectare et commovere se posse arbitratus est, quae in theatris vehementer reclamaret, si in versibus aut in appellandis litteris paulum modo offensum esset, quae etiam sentiret, si orationi solutae numerus abesset. Etsi probe sciebat sine re nullam vim verbi esse, tamen cum saepe vidisset eandem rem aut probari aut reiici alio atque alio elatam verbo, incredibili studio ad sermonem patrium incubuit, eius vim ac naturam diligentissime perscrutatus est, atque omnia sua scripta verborum Latinorum elegantia exornavit, quam non tam oratoris boni quam civis Romani propriam esse existimabat. Ac quamquam usque eo difficilis ac morosus fuit, ut neque satisfaceret ipse sibi nec ceteri praestantissimi oratores, nihilominus oratoriarum virtutum magnitudine magnam movit admirationem, atque oratorum Romanorum perfectissimus visus est, adeo ut Cicero non hominis nomen, sed ipsius eloquentiae habitus sit et habeatur. Idem propter admirabilem naturam et propter artem, qua omnia apte et ornate dixit, exemplar puri elegantisque scriptoris iudicatus est scriptorumque omnium saecalorum, otanium gentium facile princeps.

4. Cum ab initio aetatis in philosophiae studio esset versatus, quae uberrimos eloquentiae fontes contineret, ad eam tamquam ad animi medicinam sese studiosius rettulit, cum, republica oppressa, nulla ratione se melius prodesse posse civibus existimavit. Tunc boni civis esse censuit rerum divinarum atque humanarum naturam causasque iuventutem docere, ac praecipere quibus regulis degenda hominum vita atque animi virtus et constantia confirmanda esset, ut a reliquorum malis moribus dissentirent. Hortatum est etiam, ut philosophorum proprias disputationes aggrederetur, pristinum dicendi studium, ex quo illud assequebatur, ut orationis exercitationem persequeretur, quae et in senatu et in foro conticuerat. Hoc munus honestissimum alacri animo suscepit, sic paratus ut quae a Graecis accepisset Latina luce illustraret, ea etiam sperans posse se meliora facere, sicut reliqua omnia ab aliis accepta Romani homines meliora fecissent, et novum quoque decus nomini Romano afferre, si sui cives bibliothecis Graecis non egerent infinita multitudine librorum refertis, quibus eadem dicerentur.

5. Reprehensus saepe a multis est Cicero, quod in philosophia fuerit alienus, neque certam exstruxerit disciplinam earum rerum quae verae ei viderentur, quod omnes omnium philosophorum disciplinas compilaverit, quod nihil affirmaverit in disputando, quod denique specie quadam sapientis delectus suam vera et falsa diiudicandi inscitiam obtexerit. Verum esto: non tam ipsa veritatis inquisitione atque investigatione, quam collatione rationum delectatus est, atque aliorum maluit sententias exponere, quam quid conficere posset nova pervestigatione experiri. At non praetereundum est, illum, cum praecepta et instituta a Graecis sumeret, non interpretis munere esse functum, sed ea, quae dicta essent ab iis quos probasset, tenuisse, eisque suum iudicium et suum scribendi ordinem adiunxisse, atque orationis suavitate optima quaeque ab antiquis philosophis tradita populo probasse. Atque haec quidem est laus eius maxima. Saepe aliorum praeclara inventa praeclariora atque illustriora fecit, resque ab eloquentia disiunctissimas dicendo amplificavit atque ornavit. Nullius unius disciplinae legibus adstrictus ex omnibus libavit quaecumque ad verum inveniendum aptissima sibi visa sunt. Quod si in contemplatione rerum et cognitione erravit et vagatus est latius aut parum dispexit, dubitationem tamen omnem abiecit, cum ea explicare aggressus est quae ad vitae communis institutionem spectarent. Nam quo inconstantius in incertis bellorum civilium casibus se gesserat, eo paratior fuit ac promptior ad civilis officii praecepta tradenda. In quo omnes eius generis scriptores superavit acri illo veritatis iudicio, quod dignissimum erat viro et regendae civitatis et publici iuris peritissimo.

6. In rebus ad vitam et ad mores pertinentibus praecepta ad rationem revocavit, repugnantia sustulit, ad vitae usum traduxit. Iura et officia prudenter constituit, et firmissima collegit argumenta quae veteres ratione docti invenerant, cur officium esset hominis sibi ipsi imperare. Quo etiam in genere aliena liberius in rem suam convertit: at neque in deligendo inconstans fuit umquam neque incallidus; et, qua fuit prudentia, inanitate omni amputata, naturae finibus se continuit. Caput autem, unde omnis de vita et de moribus doctrina ducatur, censet esse honestum, quod proprie vereque dicitur, detracta omni utilitate, sine ullis praemiis fructibusque, quod propter se sit expetendum, quod, etiamsi a nullo laudetur, sit natura laudabile. Hinc nihil esse in rerum natura praestabilius honestate, nec umquam esse utile peccare, quia turpe sit, et quia semper sit honestum virum bonum esse, semper esse utile. Haec docuit vir sapientissimus paulo post Caesarem interfectum, quo tempore bellum illud extremum inter communem libertatem et unius potentiam impendebat, quo pro honestate et iustitia mortem oppetiit honestissimam.

XX. De C. Iulio Caesare.

1. Vix credibile est huic viro, cuius adulescentia civilibus fluctibus iactata esset et ambitionis occupatione implicita, qui reliquo tempore aetatis bellis gravissimis fuisset districtus, tantum superfuisse temporis, quo scriptor aetatis suae doctissimus et elegantissimus evaderet, adeo ut divina quadam mente praeditus fuisse videatur. Sed enim summam adhibuit diligentiam, ut omni discendi opportunitate uteretur. Nam Roma profugere coactus ne Sullae opibus circumveniretur, in molesto exsilii otio clarissimo illi dicendi magistro Apollonio Rhodio operam dedit, a quo Graeci sermonis elegantia ac suavitate imbutus est. Idem cum longis itineribus cum suis copiis se commiserat, litterarum studio viae laborem levare atque in hibernis quoque gladium cum libris commutare solitus est. Maximum autem adiumentum ei attulit ad animi cultum educatio domestica, ut paene cum matris lacte doctrinam suxisse videatur. Aurelia enim, femina inter aequales lectissima uc doctissima, omne contulit studium ad tenerum eius animum bonis artibus excolendum. Ac mihi quidem fortunati illi videntur, qui domestica institutione a pueris usi sunt, cuius semina optimos fructus numquam non tulerunt. Quare non sine causa, is qui dialogum scripsit «De oratoribus» ingenuas artes putat ab illa vetere gloria iis temporibus descivisse, propterea quod puerorum institutio neglegeretur corruptione aut inscientia parentum, qui nihil recti filios ipsi docerent, eosque quasi onus non ferendum operariis hominibus ac venalibus delegarent, neque omnino curarent quemadmodum quisque moratus esset aut a doctrina instructus.

2. Ab adulescentia ingenium praestantissimum ad poëticam contulit, quam etiam iuvenis et inter arma colere non desiit. Sed maxime in eloquentia forensi a lulescens admirabilis exstitit. Etsi enim eius nulla exstat oratio, et paucarum vix indices habemus ex veterum scriptorum operibus collectos, tamen de eius dicendi facultate optime licet existimare, si Ciceronis et Quintiliani iudicia audire volumus. Quorum hic posterior affirmare non dubitat, si C. Caesar foro tantum vacasset, futurum fuisse ut non alius contra Ciceronem nominaretur; tantam in eo vim esse, id acumen, eam concitationem, ut illum eodem animo dixisse, quo bellaret, appareret; exornare tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus fuisset, elegantia. Cicero illum iudicat omnium fere oratorum Latine loqui elegantissime, nec id domestica solum consuetudine, sed multis etiam litteris et eis quidem reconditis et exquisitis esse consecutum. Multis praeterea locis Cicero magnifice eum laudat, cum vel eius sollertiam commemorat tamquam tabulas bene pictas in bono lumine collocandi vel splendorem locutionis vel ornamentorum copiam vel sententiarum acumen atque altitudinem vel denique ea quae sunt corporis, motum, vocem, formam magnificam et generosam quodam modo.

3. Sed si orationes nescio quo fato interierunt, habemus tamen quod laetemur, quod eius opus maximum et nobilissimum ad hanc aetatem pervenerit, Commentarii Gallici civilisque belli. Cuius operis quae sint praecipua persequi non alienum hoc loco esse videtur. Ac primum quidem animadvertenda est mira illa accuratio et perspicuitas, qua res plane distincteque exponuntur ac mentis oculis paene subiiciuntur. Nihil redundat, nihil praetermittitur; omnia ad rerum dignitatem apte dicuntur, nihil ut absonum aut absurdum videatur. At contra multi sunt, qui et sententiis tardi et verbis inopes recte putant se scribere vel dicam putide, qui cum splendidiora quaedam verba operose collegerunt, ea sine ullo delectu ad quamlibet sententiam accom modant, unde oritur tanta verborum turba atque insolentia, nihil ut suo certo ac proprio vocabulo nominetur. Nec minus miranda est in Caesare subtilitas, quae iis rebus efficitur quas supra diximus. Hoc quidem dicendi genus hodie a plerisque improbatur, quibus nihil placet nisi elatum atque exaggeratam. Et tamen quae vis, quae incitatio, quae gravitas in illo genere summisso ac leni! Sed enim ad eum nos applicare eiusque uti consuetudine debemus, ut eum penitus cognoscamus; nam decipit frons prima multos, neque ille quidquam promittit; diuturno denique usu atque constantia perspicimus eum plura, quam promiserit, praestare.

4. Quid incitatius esse potest aut brevius proeliorum descriptionibus, illorum praesertim, in quibus maiore cum periculo et maiore contentione decertatum est? Nec minus admirabiles sunt contiones, quas vel suo vel alieno nomine interponit. Nulla in eis redundantia, nulla pigmenta, sed distincte concisa brevitas atque expedita et robusta et profluens quodam modo celeritas, quae sine ulla intermissione ad exitum fertur. Non circuitum et quasi orbem verborum conficit, sed omnia incisim membratimque effert, atque infinitis verbis, quibus nihil est celerius, apte colligat. Neque vero has orationes legentes eodem taedio ac dubitatione afficimur ac cum splendidas legimus reliquorum historicorum contiones, ut Livii, ut Thucydidis, cum non admodum credibile videatur eos viros non modo illis verbis, sed etiam in illam sententiam dixisse. Orationes contra, quas Caesar in commentarios suos rettulit, ab eo ipso aut habitae suo quaeque loco aut auribus acceptae sunt. An minus admirabilis in locorum aut morum descriptionibus videtur? Quanta in illis perspicuitas, quanta accuratio et rerum quasi membratim explicatio! Neque praetermittenda est singularis calliditas, qua orationi includit de republica et de moribus sententias, quae nec frequentes et paene una natae sunt cum rebus ipsis. In quo peccare solent historici, qui nimium saepe philosophantur. Ut Guicciardini et Pallavicini historiae apud nostros, Taciti et Sallustii apud Latinos, Thucydidis et Polybii apud Graecos civili prudentia ita sunt refertae, ut saepe rerum narratio infringatur ac legentium animi nimium defatigentur. Caesar denique ut in hac re, ita in ceteris a communi historicorum more discedit. Ac quamquam in historia, ut Carpentarius existimat, magis quam in reliquis litterarum Latinarum generibus Romanae gentis domesticus nativusque sensus apparet, tamen in Sallustio, in Livio, in Tacito Graecorum exemplarium imitatio facile perspicitur; at Caesar omnino suus est ac pene unum verissimum exemplar Romanae subtilitatis atque urbanitatis.

XXI. De C. Sallustio Crispo.

1. Sallustius et vita et scriptis aetatis suae mores penitus expressit, et aequalium cum magnitudinem animi tum vitia imitatus est. Rerum domesticarum studiosissimus populi Romani vel recte vel improbe facta novo quodam scribendi artificio commemoravit, nec umquam maiorum mores ac laudes destitit celebrare. Scriptor fuit praestantissimus ea aetate, qua plurimi labentis rei publicae mutationes eorumque hominum cogitationes et consilia perscribere coeperant: eius historiae vel maiores vel minores inter splendidissima litterarum Latinarum monumenta numerantur. Nam, ut reliqua praeteream quae de illo veteres praedicaverunt, Tacitus rerum Romanarum florentissimum auctorem Sallustium appellavit; alii eius elegantiam, verborum usum propriorum, facundiam celebraverunt, nec opponere Thucydidi veriti sunt. Ac Sallustium quidem brevitas, de qua alii aliter existimarunt, ita apud veteres pervulgata est, ut in proverbii consuetudinem venerit. Sed non defuerunt, qui eum ut putidum exagitarent, nec omnino iniuria. Priscorum genera verborum et simplicium et coniunctorum ad graves et severas sententias aptissima collegit, atque a Catone maiore, acerrimo illo inertium et mollium hominum ac nobilium luxuriae desidiaeque exagitatore, imagines, sententias, verba sumpsit ad effingendos mores etiam maiore corruptela depravatos accommodatissima. Omnino voluit esse brevis, et magna subtilitate ac labore quod voluit consecutus est; sed transitionibus durioribus, verbis altius translatis aut ex Graeco imitatione expressis, nimium elaboratis verborum anfractibus fit interdum subobscurus, ac molestus eius labor manifesto deprehenditur. Nam horridiora verba et mutila quaedam et hiantia, quae apud antiquos ex simplicibus hominum ingeniis atque ex asperis moribus ipsa sequebantur, in illo multa meditatione ac magno artificio quaesita apparent, ut ad occultandam naturam suam alienam quasi personam induisse videatur. Nihilominus eius libri ad historiam pertinentes omni ex parte in suo genere perfecti habiti sunt hodieque habentur; genus dicendi concitatatum, pressum, nervosum; bella, reipublicae mutationes, hominum ingenia, studia, vitia, virtutes commode ac breviter describuntur. Quod genus cum multos habuerit laudatores ac studiosos, Sallustiani exorti sunt; quamquam T. Livius Sallustio. iniquum se praebuit. Nec postea defuerunt, qui verba eius colligerent ac brevitatem imitarentur.

2. Ad hanc elegantiae et brevitatis laudem accesserunt velut cumulus historici virtutes, qui, remota ieiunitate et exilitate eorum qui annales scripserant, temporum atque hominum naturam, philosophorum more, penitus perspexit, rerum causas exquisivit ac nova scribendi arte explicavit. Ex multis locis apparet eum res, quas narravit, diligentissime perpendisse: saepe laudat quos habet auctores, de illis, qui ante ipsum scripserant, recte iudicat, dubitat de fide eorum, qui parum libero ore loquuntur, ac siquid parum habet compertum, varia exponit hominum iudicia, profert quae communi fama ac sermone audivit, rem totam in medio relinquit. Saepe profitetur se scribere veritatis amore ductum, a spe, metu, partibus reipublicae liberum: neque a veritate deflexisse ex iis quae exstant perspicitur. Omnia ad rei publicae rationes refert. In Coniuratione suam erga Caesarem voluntatem aperte declarat, ac studiose defendit eum in Catilinae coniuratione non fuisse; idem Catonem maximis ornat laudibus; Ciceronem sibi inimicum non magnopere laudat, sed tamen non nimis vituperat; quod si quaedam silentio praeterit, quae M. Tullio, patriae servatori, laudi fuerunt, id ob eam causam fecisse videtur quod de ea re paucis absolvere statuerat. In Bello Iugurthino hoc fuit ei propositum, ut turpem nobilium avaritiam, superbiam, nequitiam detrimentaque ab illis reipublicae allata patefaceret: Marii gloriam celebrat popularium principis, eiusque laudibus liber terminatur. Numquam tamen partium studio ad iniquitatem delabitur; nam cum Scauro, Opimio, ceteris optimatibus, hominibus turpissimis, infamiae notam merito inurat, Metelli, superbi hominis ac populi partium contemptoris, invictum adversum divitias animum commemorat, militarem virtutem laudat ac magnum et sapientem virum praedicat. Idem bellicas Marii laudes celebrans malas eius artes, saevitiam, ambitionem non praetermittit. Flagitiorum et inconstantiae crimina ei illata civilibus studiis multis partibus aucta suut, atque a scriptoribus, qui post eam fuerunt, renovata ac posteritati propagata: sed nihil de laudibus detraxerunt historici, quem antiqui auctorem certissimum ac nobilissimum laudaverunt atque historicorum Romanorum principem habuerunt.

XXII. De T. Livio.

1. T. Livius, historiae Romanae facile princeps, vir divinus ac singularis, Patavii natus est anno ab urbe condita sexcentesimo nonagesimo quinto, ante Christum quinquagesimo nono. Adulescens Romam venit, ac nonnullis editis de philosophia dialogis amicitiam sibi conciliavit principum civium et Caesaris Augusti, qui eum dilexit, etsi Pompeianum appellare solebat, quia bella enarrans civilia Pompeium laudibus extulerat. Dum partim Romae partim Neapoli vitam degit, ad res populi Romani perscribendas incubuit ab urbe condita ad proelium Actiacum. Cuius historiae fama tam celebriter percrebruit, ut Hispanus quidam, vir nationis suae primarius, Gadibus Romam venerit ad Livina visendum. Augusto mortuo in patriam se recepit, ibique vita cessit annorum septuaginta sex, anno ab urbe condita septingentesimo septuagesimo primo, post Christum natum decimo septimo. Rempublicam nulla ex parte videtur attigisse vitamque a publicis negotiis egisse remotam. Ad Claudium instituendam, qui postea imperator fuit, delectus, adulescentis studia, ut scribit Suetonius, ad historiam et ad monumenta antiquitatis convertit.

2. De Livii historia antequam iudicamus, illa diluenda videntur, quae memoria nostra ei obiecerunt qui haec subtilius disputant. Nam primum in eo reprehensus est quod nimis credulus. fuerit, deinde quod poëtarum fabulis ac portentis praeter modum delectatus sit, tum quod opus suum magis ad poëmatis speciem quam ad historiae fidem composuerit, denique quod nonnumquam etiam aliqua de causa falsa pro veris consulto narraverit. Quibus omnibus cum multi adversantur loci, in quibus Livius complures laudat quos habet auctores, tum etiam litteratissimorum huius aetatis hominum testimonia, qui docuerunt quibus ille monumentis litterarum in partibus singulis tanti operis usus sit. Nam plurimae exstabant iis temporibus veteres tabulas; si quae vero perierant, vetustiores annales suppeditabant, quos temporis longinquitas nondum deleverat. Illud porro mirum videri debet, quosdam in eo elaborare ut demonstrent Livium commenticias fabulas persecutum esse quibus res urbis vetustissimas exornaret, cum ipse se hoc fecisse aperte profiteatur, declaretque ita comparatam esse populorum naturam omnium, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora facere studeant; se in rebus tam antiquis, si quae similia veri sint pro veris accipiantur, satis habere; res Romanas a temporibus tantummodo belli Punici secundi ad veritatem ac fidem scribi coeptas esse. Sed nullum maius est argumentum, quam quod summo in honore ab antiquis habitas, et tamquam auctor gravissimus et certissimus saepe laudatus est ab inferioris aetatis historicis vel Graecis vel Latinis. Licet enim Livius admirabili artis studio incensus atque in ea terra ac gente natus, quae omni tempore colorum venustate incredibiliter delectata est, magnifice ac splendide res exornaverit, atque ipsa naturae bonitate adductus veterum Romanorum virtutes et laudes nonnumquam in maius celebraverit, nullo modo tamen hoc aut intelligentiae eius aut fidei offecit, non plus quam floridis Titinni coloribus simplex eius imaginum veritas obscuratur.

3. Illud quidem videtur divino consilio contigisse, ut extremis reipublicae Romanae temporibus, cum iam illius populi virtutes laudesque senescerent, summo vir ingenio exsisteret, qui pristinae maiestatis effigiem exprimeret ac posteritati propagaret. Nam Livius patriae caritate tamquam aliquo Musae allatu concitatus est et confirmatus ad illud tantum tam immensumque opus perficiendum, neque aliud laboris sui praemium quaesivit, quam ut se a conspectu malorum averteret, quae ipsius vidisset actas, dum prisca illa tota mente repeteret. Itaque in historia eius legenda hoc idem nobis contingit, quod in egregio aliquo poëmate evolvendo, ut magna admiratione et generosis quodam modo sensibus affecti elatiores fieri videamur ac veterem Romanorum gloriam ad nos pertinere arbitremur. Grandis est verbis, nec tamen umquam ad inflatum aut declamatorium genus delabitur; oratio non ita dilucida, ut Ciceronis, aut nuda et recta, ut Caesaris, aut pressa, ut Sallustii, sed tamen praeclara ac magnifica, pura et candida, non sine nervis ac viribus. Oratorie dicit et omnia magnifice vestit atque ornat. Cum cetera omnia, tum ingenia et mores hominum accurate describit, plenus animi, vehemens, aptis sententiis creber in contionibus, genere toto fervidior atque commotior. Sed eum natura praecipue finserat ad id genus, quo perturbantur animi et concitantur; itaque praeter ceteras illae probantur narrationes, in quibus sensus animi motusque dominatur. Patriae laudibus tamquam suis commovetur vehementerque concitatur, dum volumen immortale perscribit; atque ex hac multa et varia mentis permotione ipsa colorum copia in narrationibus efflorescit. Ex quo etiam fit, ut historiam sic exponat quasi agantur res, non quasi narrentur, nec singula civilium temporum momenta persequatur nec pragmaticam illam rationem teneat, qua praecipue Polybius commendatur. Atque haec quidem ab omnibus doctis in historia eius reprehensa nulla ratione defendi posse videntur. Verum tamen non iis assentiemur, qui nimiam eius credulitatem coarguunt, quod prodigia saepe et portenta enarret; quis enim ignorat quantum Romani divinationi tribuerint aut quam religiose memoriae publicae retinendae causa huiusmodi res litteris mandaverint?

XXIII. De P. Vergilio Marone.

1. Ego tantum abest ut morem sequar Scaligeri, qui Homerum cum Vergilio ita comparare instituit, ut contemneret poëtam Graecum, Latinum extolleret, etiam fateor imaginum copia, colorum pulchritudine, sententiarum ac verborum granditate Homerum, quod mox demonstrabo, parem habere atque habiturum esse neminem. Sed si Vergilius in hoc genere inferior est quam Homerus, hunc tamen longe superat cum sententiarum suavitate et gravitate, orationis nitore ac munditia, tum maxime naturali quodam sensu ac iusto dolore, qui fletum movet efficitque ut tuis ipse lacrimis gaudeas, cum sentias te molli esse animo et a natura bene informato. Sed quo planius accipiatur quantum in hoc genere poëta Latinus Graeco antecedat, quae sint singularia in utroque accuratius licet explicare. Nam Homerus ab heroicis aetatibus recens fuit, ab iis dico aetatibus, quibus si quae magno animo fecissent homines, ea honore deorum immortalium consecrabantur. Cuncta dis auctoribus fiebant; di mala et bona consilia hominum mentibus iniiciebant, di somnia mittebant, di periculorum et discriminum erant comites; ignavia fortitudo, spes metus, ira misericordia, omnia a deorum numine proficisci putabantur. Homerus etiam lingua utebatur ad poëticum ornatum quam maxime idonea, quae nondum arrogantibus et molestis sophistarum dictionibus erat corrupta, nondum frigidis rhetorum et grammaticorum acuminibus debilitata aut attenuata, lingua denique utebatur virgine quodam modo, fervida, vegeta, quae sensum movebat atque ad sensum omnia referebat. Itaque omnibus quaecumque vel animo sentimus vel mente concipimus, virtuti, vitio, studiis, opinionibus oratio aut actio attribuebatur. Rudis illa inordinataeque materiae confusa congeries, quam chaos dixerunt, nihil aliud erat nisi turba deorum, qui inter se modo oderant, modo amabant; ipsa principiorum genera, caelestia visa, cetera quae in rerum natura fiunt deorum in numero habita sunt: fontes Naiades erant, arbores Hamadryades, flores aut Nymphae aut adulescentuli a Cupidine vexati atque in aliam figuram propter misericordiam mutati.

2. Is igitur, cui primo his imaginibus uti licuit, non mediocri ex temporibus ipsis affectus est utilitate, quam nemo postea consequi potuit. Velut descriptio veris vel noctis vel proeliorum multiplici ratione variari potest, genere ipso mutari non potest; ex quo fit ut quicumque colores cuiusque rei maxime proprios occupaverit, is laudem obtineat inventionis, eoque lumine picturas suas exornet, ut ceteri qui post eum res easdem tractant vel maiore praediti ingenio eas imitari ac perficere possint, superare non possint. Doctrina enim crescit in dies rebus novis cognoscendis; saecula saeculis succedunt, aetatibus aetates, atque in magna temporum varietate et opinionum vicissitudine quadam quasi continuatio seriesque rerum exsistit, quae ne morte quidem dirimi potest. Philosophia quidquid progreditur, ad perfectionem propius accedit, ita tamen ut numquam eam consequatur. Quod totum contra est in politica. Nam poëtae ad certum pulchritudinis gradum repente ascendere possunt, ultra quem necessario in vitium aliquod delabuntur. Itaque ut in omnium doctrinarum progressione recentissima quaeque maxime laudanda sunt, sic contra ingenii et cogitationis primus quisque motus esse solet acerrimus. Denique ut Homerus sine doctrina doctus, sine arte artificiosus, sine philosophia philosophus videretur, tempora ac mores aliqua ex parte effecerunt, quae si non fuissent, Homerus ipse non inventor fuisset, sed imitator.

3. Veniamus ad Vergilium. Hic seiunctus ab illa mentis incitatione, quae apud veteres poëtas se liberius profudit, primo animi et amoris motui similis, qui, cum semel exstitit, numquam postea vehementer exardescit, undique circumscriptus magnis superiorum poëtarum exemplis, quos ut maxime difficile erat consequi, ita turpe erat ab iis superari, circumsaeptus etiam legibus ac frenis quibus iam tum Aristoteles ingenia coërcuerat, Vergilius denique a matura, ut ita dicam, desertus, quam alii iam occupaverant, omnia ab arte sumpsit eiusque beneficio quasi alteram naturam effecit. Cum eius aetas in tempora incidisset procul ab heroicis remota, apud eum populum opus suum aggreditur, qui iam orbem terrae imperio suo subiecerat, qui omnes artes ac disciplinas itemque omnia vitia a saeculis superioribus tradita acceperat, apud eum, dico, populum, cui nisi adhibita omni elegantia omnique doctrina probari non posset. His tot tantisque difficultatibus circumventus quo usus sit artificio, considerate. Fingite pictorem cum excellentissimis artificibus certantem, qui se aetate antecesserint, formas et colores omnes occupatos invenire. Quid faciet? Cum non sit illi integrum colores novos procreare, callidissimo artificio alios ab aliis sumit et eos nitidissimos, quos omines temperat, purgat, proprios facit. Aemulorum erroribus ad utilitatem suam abutitur, lineamenta ac formas corrigit, vel minimas virtutes sibi assumit, confert, distribuit, expolit, atque lumen e lumine, saepe etiam e tenebris eliciens opus denique efficit ex omni parte perfectum. Huius picturae simillima et maxime gemina est Vergilii poësis vel epica vel bucolica.

4. Sit sane admirabilis Homerus imaginum splendore et elatione, sententiarum tamen gravitate non est. Semper enim fere mentem allicit ac concitat, animum non movet; qui autem teneriore animo sunt, commoveri se malunt quam admirari. Mihi quidem saepe usu venit, ut quartum Aeneidos legens librum deponerem et oculos clauderem multis cum lacrimis, ut incredibili maestitiae suavitate, quam ex ea lectione conceperam, perfruerer ac satiarer. Equidem arbitror neminem umquam poëtam maiore vi aut gravitate aut dignitate dolorem expressisse, quam Vergilium. De oratione neque locutus sum adhuc neque loquar; cuius tanta est elegantia, a nullo ut possit satis digne laudari. Nam Vergilii oratio influit ad animos, verbis explicari non potest; de qua parum dixisse videor, si eam divinam appellavero. Hanc rem plane intellexit summus ille mathematicus, Laurentius Mascheronius, qui dicere solebat, si fati necessitate unus ex omnibus scriptoribus sibi deligendus esset, se non Euclidem, non Galilaeum, non Neutonum, sed Vergilium esse optaturum. Quare vos etiam atque etiam hortor, adulescentes, ad hunc poëtam diligendam carumque habendum, ut ornate dicendi et scribendi deque rebus ad artes liberales pertinentibus recte existimandi eaque qua pulchra sunt et sincera a fucatis ac simulatis distinguendi facultatem adsequi possitis; ut denique celeriter complectamini huius gentis domesticam nativamque dicendi rationem nobis omnibus necessariam, quae sine exquisita Latinae linguae scientia cognosci ac percipi non potest.

XXIV. De Q. Horatio Flacco.

1. Lyricum poëma summa cum laude a Graecis tractatum, quorum animi ardore aliquo celerrime concitabantur, diu iacuit apud Romanos sive propter formam civitatis sive propter religionis rationem sive propter gravitatem et constantiam nationis, quae acri poëtarum spiritu atque impetu non facile commoveretur atque incenderetur. Hoc genus suscepit Horatius, atque in eo princeps vel potius solus omni tempore exstitit. Ab ineunte aetate Graecorum studio delectatus magna Pindari admiratione, ut ex eius carminibus apparet, commotus est, cuius impetum, varietatem, vim, audaciam, granditatem atque elationem aemulari se posse negat; virile ingenium et calores miserae Sapphus fidibus commissos, Alcaei acerbitatem, Anacreontis iocos, Simonidis maestitiam, Archilochi rabiem, Stesichori gravitatem celebravit. In eo gloriatur, quod Parca non sibi divitias sed tenuem Graiae Camenae spiritum dederit: itaque tametsi iam ex parte idem praestiterat Catullus, primum se carmina Sapphus et Alcaei et Archilochi ad Italos modos deduxisse praedicat, atque adulescens concitatis iambis amoris iras effundit ac summos illos poëtas imitatur et exprimit, nec umquam fere ab eorum vestigiis discedit. Nihilominus tamen valde mihi errare videtur, si quis Horatium putet Graccos ut interpretem convertere, quorum, ut ipse fatetur, numeros et artificium, non sententias et res secutus est. Horatii carmina Didymus Clericus comparavit ille quidem cum musivo pulcherrimo ex lapillis Lesbiis Romae composito; sed haec Didymi opinio a nonnullis severior, ab aliis subtilior quam verior habita est. Nam Horatius cum Graecos numeros ad Latinam poësim accommodaret, acerrimo quo erat ingenio saepe novam illis formam quodammodo tribuit, eosque ita expolivit, ut quamvis ipse imitator esset, illum postea imitati sint plurimi, aequaverit nemo. Quin etiam plane suus est, cum domestica celebrat atque vel maiestatem exprimit populi Romani vel Reguli et Catonis virtutes praedicat vel sua et amicorum tempestiva convivia describit vel effusam saeculi licentiam insectatur vel luxuriam civium reprehendit vel agricolarum innocentiam et voluptates laudat. Summa ingenii celeritate ac suavitate orationis res maxime humiles ac contemptas sensu afficit eisque dignitatem affert. Qua mollitia est animi, commovetur amore, amicitia, populi Romani rebus vel prosperis vel adversis, amoenitatibus locorum, veris suavitate, asperitate hiemis, conviviorum iucunditate, frugalitate Sabinorum, Maecenatis luxu; atque omnia splendidis coloribus illuminat, verbis ad sonum exquisitis, lepore admirabili, ingenuis atque urbanis salibus, praeclaris sententiis, imaginibus grandibus et insignitis, summa dulcedine ac suavitate. Scienter ac perite lingua utitur, variis figuris et verbis felicissime audax mollem eam facit et ad omnia flexibilem, ut omnia tam circumscripte ornateque dicat, quam nemo antea.

2. Sed cum alienus sit in lyricis, idem tamen in satira suus est ac praeter ceteros excellit. Satira enim, legis quasi administra, tum maxime nascitur, cum virtus hebescere coepit, atque homines emolumentis et commodis omnia metiuntur et ad servile obsequium et ad sui cupiditatem delabuntur. Tunc si quis conscientia officii sui fretus horribile flagellum arripit ac severus honestatis magister fieri andet, etiamsi corruptos mores emendare nequeat, nihilominus non exstinctam omnino esse virtutem praeclara reclamatione testatur, et iniquis quoque temporibus litterarum libertatem ac dignitatem servari posse demonstrat. Horatius autem, homo in primis dicax ac facetus et veterum comicorum lectione imbutus, in ea tempora inciderat, quibus mores publici atque hominum ridicula satirico carmini materiam uberrimam praebebant. Omnia bellis civilibus perturbata ac confusa erant: alii crudelibus proscriptionibus locupletati, alii bonis omnibus expulsi; hinc rerum conversio et novae ambitiones atque arrogantiae et novae pecuniarum effusiones et nova immodici quaestus studia et asseclae mensarum et divitum assentatores et in omnibus ardens atque effrenatum desiderium omnibus commodis fruendi ac turpissimas voluptates undique hauriendi. Horum flagitiorum non solum spectator sed actor ea describere ita instituit, ut senis Lucilii rationem imitaretur ac perpoliret; avaros, veteratores, superstitiosos, alios perditos homines illudens, tabulas pinxit plenas veritatis, plenas artis, ac de moribus Romanis multa nobis prodidit, quae apud rarum gestarum scriptores frustra quaeras. Singulari vir ingenio et paene divino naturam suam ad omne genus versat, et a gravibus seriisque rebus ad ludum et iocum aptissime transit. Eius oratio sana est et sicca, astricta et contracta eademque dilucida atque aperta; versus modo studiose incomptus, modo politus atque elegans ac quibusdam quasi luminibas distinctus verborum et sententiarum, modo gravis et ad vehementes animi motus accommodatus, modo tardus, modo incitatus; numerus modo leniter ac suaviter fluit, modo ample ac magnifice. Ita ille poëtica vel arte vel facultate admirabilis ac singularis semper exstitit, atque eximiam formam, quam animo comprehensam habebat, expressam reddidit.

XXV. De P. Ovidio Nasone.

1. Ovidius ingenium habuit a natura promptissimum et praestantissimum, sed nimia facilitate deterritus est, ne ea, quae nullo labore fuderat, accurate cogitatoque emendaret. Hoc vitium cum ipse multis locis agnoscat et corrigere conetur, fatetur tamen se limae laborem et moram ferre non posse. Eius Musa proclivior est ad procreandum, sed cum matris diligentia et caritate deficiatur, partus deserit neque educit: et tamen, qua est ingenii celeritate, carmina vel subito fundit rerum copia atque orationis ornatu valde laudanda. Eius oratio expedita est et perfacile currens, ornata et suavis, et sine ulla arte ab aliis ad alia transit. Sel, ut ab huius generis existimatoribus animadversum est, ex multis variisque dicendi generibus, quae illius animo obversabantur, non semper, quae ad rem maxime conducerent, delegit, nec res non necessarias omisit, nec ingenii luxuriem ratione et arte coërcuit, et nimium argutiis, iocis, contrariis indulsit, quae nec Vergilius nec reliqui elegantiores poëtae probassent. Quare accusatus est, quod iudicii sanitatem primus corruperit, tametsi neque malus auctor Latinitatis est, neque ad exemplum perniciosus, ut falso nonnulli asseruerunt, sed nativa quadam elegantia ac munditia commendatur, et scienter ac perite res quamvis aridas atque exiles ornate splendideque dicit. Quod si in elegia propter expeditam ac profluentem quodammodo celeritatem saepe verbosior ac languidior est, si elegantia et vi animi a Tibullo et a Propertio superatur, excelsum tamen obtinet locum, atque suus est et doctus et magnus scriptor, sive poëmata componit ad docendum sive nugis delectatur sive maiora tractat.

2. Ex omnibus eius scriptis in primis numerandi sunt Metamorphoseon libri, opus incohatum, quo tamen nihil in eo genere sapientius poëtae Latini nobis prodiderunt. Huic poëmati manus extrema nondum accesserat luctuoso illo die, quo iussus est in exsilium proficisci; itaque maerore afflictus et profligatus hoc, sicut alia sua, comburere voluit; sed amicorum pietate flamma ereptum est. Cum autem in exsilio certior factus esset Metamorphoses, quas imperfectas reliquerat, in manus hominum venisse, saepe conquestus est quod sibi eas perpolire atque absolvere non licuisset: neque tamen non speravit immortalem sibi gloriam ex iis consecuturam. Qua in re eum opinio non fefellit; opus enim exstat clarissimum ingenii eius monumentum. In quo cum acutus et color esset ad excogitandum, rem infinitam eandemque una disposit et variavit et splendide magnificeque exornavit. Nam persuasum erat antiquis deos arbitratu suo homines et res in naturam aliam posse convertere, quam opinionem sacerdotes sui commodi causa confirmaverunt ac divulgaverunt, poëtae vero etiam, propterea quod uberem materiam ad inventionem praebebat, illustraverunt ac celebraverunt. Homerus quidem, Simonides, Hesiodus de mutatis formis primi memoraverunt; postea dedita opera de his egerant Parthenius et Nicander Alexandrinus. Horum scripta in usum suum Ovidius convertit, quaedam etiam ipse commentus est. Sed omnes superavit, cum res disiunctissimas maximeque diversas in unius corporis speciem coniunxit, fabulas vel leves vel absurdas colorum varietate commendavit eaque forma expressit, quae poëticam rationem ac dignitatem maxime deceret. Itaque Metamorphoseon libri perfecti in suo genere exstiterunt, atque incredibilem ingenii facilitatem testantur, vix ut a quoquam Latinorum praeter Ovidium aut Italorum praeter Ariostum confici potuisset. Nam omnes fictas veterum fabulas a rudi illa inordinataeque materiae confusa congerie, quam chaos dixerant, ad Augustum in deos relatum tamquam tabula descriptas nobis proposuit. Idem tamen in tanta rerum copia ac varietate volubilis est, concinnus, varius, plenus animi, sententiis ac verbis clarissimus.

XXVI. De C. Cornelio Tacito.

1. Ex historicis, qui primis Caesarianis temporibus fuerunt, paucos et eos quidem tantum de nomine cognitos habemus, quia principes loquendi audiendique commercium superbe ac crudeliter ademerant, scriptores capite damnabant eorumque libros in ignem inferri iubebant, neque ipsis antiquis parcebant historicis, quorum opera, ut Livii historiam Caligula, omnino deleri imperaverant. Verum Nervae ac Traiani aetate historia se erexit et veritatis atque officii magistra facta est, ac Tacitum pronuntiatorem grandem ac sapientem invenit. Nam cum Livius stantem rempublicam atque incolumem populi Romani maiestatem vidisset, Tacitus vidit quid esset in servitute turpissimum, et populum usque adeo submissum et abiectum, ut stultissimam tyrannidem non modo pateretur, verum sese illi serviliter addiceret eamque veneraretur. Itaque cum Livii historia quoddam quasi praeconium ac testimonium fuerit aeternum Romanae maiestatis, historia Taciti fuit probi hominis atque honesti tamquam exsecratio improbitatis atque ignaviae, et expostulatio communis ac querela virorum ingenio atque integritate clarissimorum, quos crudelissimi tyranni ferro sustulerant. Tacitus non modo facta et eventa narrat, sed eorum causas penitus perspicit, aequalium mores sollerter perscrutatur eosque formidolose ponit ante oculos omni integumento detracto. In primis autem rerum civilium populi Romani rationes explicat. Occasum interitumque veteris libertatis et auctam in dies servitutem atque ignaviam diligentissime persequitur. Omnia breviter exponuntur magna sententiarum gravitate ac verborum ponderibus, tamque illustri explanatione explicantur, ut ad illa tempora traduci videamur et rebus, quae narrantur, interesse easque praesentes videre. Eius excelsitas animi et magnitudo in omni narratione elucet, ac modo ingenuo dolore commovetur, modo tamquam virtutis magister de hominum vita ac moribus verissime iudicat. Hinc illa exsistit gravitas, qua praeter ceteros excellit, ut nonnulli non dubitaverint ei primas inter antiquos rerum gestarum scriptores deferre.

2. «E rerum scriptoribus qui de moribus ac de virtute disputant, scribit Carolus Botta, primus vel dicam solus est Cornelius Tacitus: non quo in aliis scriptoribus, bonis dico, nullum huius instituti vestigium sit, neque enim abest omnino, sed non est illis idem praecipue propositum, quod Tacito, ut flectant animos et ad bona impellant, deducant a malis, siquidem nos bona et mala intellegimus non ea, quae apud singulos populos censentur, sed ea, quae omnium populorum et gentium opinione ac consensu existimantur ac proinde aut laudantur aut vituperantur, aut probantur aut reiiciuntur. Est enim Tacitus in historia prope singularis, ut neminem cum eo conferre possimus. Summum in eo est cum virtutis ac libertatis studium, tum odium servitutis ac turpitudinis; probos homines veneratur ipse atque efficit ut alii venerentur; idem in tyrannos atque in nequam homines et improbos vehementer et paene dicam atrociter invehitur, ut eos non modo tamquam periculosos cavendos esse denuntiet, sed tamquam pestem humani generis omnium odio subiiciat. Magnus virtutis magister est, magna ingenii vi praeditus; honestissimo virtutis munere functus est inter homines corruptissimos. Natura ferox et tamen lenis fuit, qui et abstrusas Tiberii fraudes et foeda crudeliaque facinora vel aperta vel occulta descripserit, et Agricolam propter virtutem eius ac probitatem nobis conciliaverit et commendaverit. Tamen in hac amoris significatione, in lacrimis ipsis, quibus Agricolam prosequitur exstinctum, nihil molle, nihil humanae naturae dignitate alienum est, sed nescio quid praeclari ac magnifici, quod fletum movet illud quidem, sed eum fletum, qui Romanum hominem vel Spartiatam deceat; vehementer queritur, sed tamen magnifice ac graviter».

Tacitus sermone utitur maxime, ut illis temporibus, emendato et Latino, genere dicendi presso et vehementi et ob eam ipsam causam saepo difficili et obscuro, sed plane suo, quod in quamque rem convenit ac scribentis animum penitus effingit.

2023/06/11


▲戻る